Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De resurrectione carnis
TertullianCarn 61 · 75-derecaMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: 75 Dereca
39
CAPUT XXXVIII.
39
Post dicta Domini, facta etiam ejus quid sapere credamus, de capulis, de sepulcris, mortuos resuscitantis? Cui rei istud? Si ad simplicem ostentationem potestatis, aut ad praesentem gratiam redanimationis, non adeo magnum illi denuo morituros suscitare. Enimvero, si ad fidem potius sequestrandam futurae resurrectionis, ego et illa corporalis praescribitur, de documenti sui forma. Nec sustinebo dicentes, idcirco tunc resurrectionem animae soli destinatam in carnem quoque praecucurrisse, quia non potuisset aliter ostendi resurrectio animae invisibilis, nisi per visibilis substantiae resuscitationem. Male Deum norunt, qui non putant illum posse, quod non putant; et tamen sciunt potuisse, si instrumentum Joannis norunt. Qui enim animas adhuc solas martyrum, sub altari quiescentes, conspectui subdidit, posset utique et resurgentes oculis exhibere sine carne. At ego Deum malo decipere non posse, de fallacia solummodo infirmum, ne aliter documenta praemisisse, quam rem disposuisse videatur: imo, ne si exemplum resurrectionis sine carne non valuit inducere, multo magis plenitudinem exempli in eadem substantia exhibere non possit. Nullum vero exemplum majus est eo, cujus exemplum est. Majus est autem, si animae cum corpore resuscitabuntur in documentum sine corpore resurgendi, ut tota hominis salus dimidiae patrocinaretur; quando exemplorum conditio illud potius expeteret, quod minus haberetur, animae dico solius resurrectionem, velut gustum carnis etiam resurrecturae suo in tempore. Atque adeo, secundum nostram veri aestimationem, exempla illa mortuorum a Domino suscitatorum commendabant quidem et carnis et animae resurrectionem, ne cui substantiae negaretur hoc donum; quae tamen exempla eo minus aliquid edebant( non enim in gloriam, nec incorruptibilitatem, sed in mortem aliam suscitabantur), quam ediderit Christus.
40
CAPUT XXXIX.
40
Resurrectionem apostolica quoque instrumenta testantur. Nam et Apostolis nullum aliud negotium fuit, dumtaxat apud Israelem, quam veteris Testamenti resignandi, et novi consignandi, potius jam Dei in Christo concionandi. Ita et de resurrectione nihil novi intulerunt, nisi quod et ipsam in gloriam Christi annuntiabant; de caetero, simplici et nota jam fide receptam, sine ulla qualitatis quaestione, solis refragantibus Sadducaeis. Adeo facilius fuit negari in totum mortuorum resurrectionem, quam aliter intelligi. Habes Paulum, apud summos sacerdotes sub tribuno inter Sadducaeos et Pharisaeos fidei suae professorem: Viri, inquit, fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum; de spe nunc et de resurrectione judicor apud vos; utique communi; ne quia jam transgressor legis videbatur, de praecipuo fidei totius articulo, id est de resurrectione, ad Sadducaeos sapere existimaretur. Ita, quam nolebat videri rescindere, fidem resurrectionis utique confirmabat secundum Pharisaeos, respuens negatores ejus Sadducaeos. Proinde et apud Agrippam, nihil se ait proferre, citra quam prophetae annuntiassent. Ergo servabat resurrectionem quoque, qualem prophetae annuntiarant. Nam et de resurrectione mortuorum apud Moysen scriptum commemorans, corporalem eam norat; in qua scilicet sanguis hominis exquiri habebit. Itaque talem praedicabat, qualem et Pharisaei susceperant, et Dominus ipse defenderat, et Sadducaei, ne talem quoque crederent, in totum esse noluerunt. Sed nec Athenienses aliam intellexerant a Paulo portendi: denique irriserant, non irrisuri omnino, si animae solius restitutionem ab eo audissent; suscepissent enim vernaculae suae philosophiae frequentiorum praesumptionem. At ubi nationes praeconium resurrectionis, inauditae retro, ipsa novitate concussit, et digna incredulitas rei tantae quaestionibus fidem torquere coepit, tunc et Apostolus per totum pene instrumentum fidem hujus spei corroborare curavit, et esse eam ostendens, et nondum transactam, et( de quo magis quaerebatur) corporalem, et( quod insuper dubitabatur) non aliter corporalem.
41
CAPUT XL.
41
Nihil autem mirum, si et ex ipsius instrumento captentur argumenta, cum oporteat haereses esse; quae esse non possent, si non et perperam Scripturae intelligi possent. Nactae denique haereses duos homines ab Apostolo editos, interiorem, id est animam, et exteriorem, id est carnem; salutem quidem animae, id est interiori homini, exitium vero carni, id est exteriori, adjudicaverunt; quia scriptum sit Corinthiis: Nam etsi homo noster exterior corrumpitur, sed interior renovatur de die et die. Porro, nec anima per semetipsam homo, quae figmento jam homini appellato postea inserta est; nec caro sine anima homo, quae, post exilium animae, cadaver inscribitur. Ita vocabulum homo consertarum substantiarum duarum quodam modo fibula est: sub quo vocabulo, non possunt esse nisi cohaerentes. Porro, Apostolus interiorem hominem, non tam animam, quam mentem atque animum intelligi mavult, id est, non substantiam ipsam, sed substantiae saporem. Siquidem Ephesiis scribens, in interiorem hominem habitare Christum, sensibus utique intimandum Dominum significavit. Denique adjunxit: Per fidem, et In cordibus vestris, et In dilectione; fidem quidem et dilectionem, non substantiva animae ponens, sed conceptiva. In cordibus autem dicens, quae substantiva sunt carnis, jam et ipsum interiorem hominem carni deputavit, quem in corde constituit. Inspice nunc quomodo exteriorem quidem hominem corrumpi allegarit, interiorem vero renovari de die ac die. Nec illam corruptelam carnis affirmes, quam ex die mortis in perpetuum defectura patiatur: sed quam in istius vitae spatio, ante mortem, et usque ad mortem, vexationibus et pressuris, tormentis atque suppliciis, nominis caussa experietur. Nam et homo interior hic utique renovari habebit per suggestum spiritus, proficiens fide et disciplina de die ac die, non illic, id est, non post resurrectionem, ubi non utique de die ac die renovari habemus, sed semel ad summam. De sequentibus disce: Quod enim ad praesens est, inquit, temporale et leve pressurae nostrae, per supergressum, in supergressum, aeternum gloriae pondus perficiet in nobis, non intuentibus quae videntur, id est passiones; sed quae non videntur, id est mercedes: quae enim videntur, temporalia sunt; quae vero non videntur, aeterna sunt. Pressuras enim et laesuras, quibus corrumpitur homo exterior, ut leves et temporales, idcirco contemnendas affirmat, praeferens mercedum aeternarum, invisibilium, et gloriae pondus, in compensationem laborum, quos hic caro patiendo corrumpitur. Adeo non illa est corruptio, quam in perpetuum carnis interitum ad resurrectionem expellendam exteriori homini adscribunt. Sic et alibi: Siquidem, ait, compatimur, uti et conglorificemur; reputo enim non dignas esse passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae in nos habet revelari. Et hic minora ostendit incommoda praemiis suis. Porro, si per carnem compatimur, cujus est proprie passionibus corrumpi, ejusdem erit et quod pro compassione repromittitur. Atque adeo carni adscribit pressurarum proprietatem, ut et supra dicat. Cum venissemus autem in Macedoniam, nullam remissionem habuit caro nostra. Dehinc, ut animae daret compassionem: In omnibus, inquit, compressi: extrinsecus pugnae, debellantes scilicet carnem; intrinsecus timor, afflictans scilicet animam. Adeo etsi corrumpitur homo exterior, non ut amittens resurrectionem, sed ut sustinens vexationem, corrumpi intelligetur. Et hoc non sine interiore. Ita amborum erit etiam conglorificari, sicut et compati. Secundum collegia laborum, consortia etiam decurrant necesse est praemiorum.
42
CAPUT XLI.
42
Eamdem adhuc sententiam exequitur, remunerationes vexationibus praeferens. Scimus enim, inquit, quoniam, etsi terrena domus nostra hujus tabernaculi dissolvetur, habemus domum non manufactam, aeternam in coelis; id est, per hoc quod dissolvetur caro nostra per passiones, domicilium consecuturi sumus in coelis. Meminerat Evangelicae definitionis: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quia illorum est regnum coelorum. Non tamen carnis restitutionem negavit, si compensationem mercedis opposuit; cum ipsi compensatio debeatur, cui dissolutio deputatur, scilicet carni. Sed quia domum dixerat carnem, eleganter voluit et in mercedis comparatione vocabulo domus uti; ipsi domui, quae dissolvetur per passionem; meliorem domum repromittens per resurrectionem; nam et Dominus multas mansiones, quasi domus, apud Patrem repromittit: quamquam et de domicilio mundi potest intelligi, quo dissoluto, aeterna sedes repromittatur in coelis; quia et quae sequuntur, ad carnem manifeste pertinentia, ostendunt priora omnino ad carnem pertinere. Divisionem enim facit Apostolus, cum subjicit: Nam et hoc geminus, domicilium nostrum, quod de coelo est, superindui desiderantes, siquidem induti, non nudi inveniamur; id est, ante volumus superinduere virtutem coelestem aeternitatis, quam carne exuamur. Hujus enim gratiae privilegium illos manet, qui ab adventu Domini deprehendentur in carne, et propter duritias temporum Antichristi merebuntur, compendio mortis per demutationem expunctae, concurrere cum resurgentibus; sicut Thessalonicensibus scribit: Hoc enim dicimus vobis in sermone Domini, quod nos qui vivimus, qui remanemus in adventu Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in jussu et voce Archangeli, et in tuba Dei, descendet de caelo; et mortui in Christo resurgent primi: dehinc nos cum ipsis simul rapiemur in nubibus obviam Domino in aera, et ita semper cum Domino erimus.
43
CAPUT XLII.
43
Horum demutationem ad Corinthios reddit, dicens: Omnes quidem resurgemus, non autem omnes demutabimur, in atomo, in momentaneo motu oculi, in novissima tuba; sed illi scilicet soli, qui invenientur in carne. Et mortui, inquit, resurgent primi, et nos demutabimur. Hac ergo prius dispositione prospecta, reliqua revocabis ad superiorem sensum. Nam cum adjicit: Oportet enim corruptivum istud induere incorruptelam, et mortale istud induere immortalitatem; hoc erit istud domicilium de coelo, quod gementes in hac carne superinduere desideramus; utique super carnem, in qua deprehendemur; quia gravari nos ait, qui sumus in tabernaculo; quod nolimus exui, sed potius superindui; uti devoretur mortale a vita, scilicet dum demutatur, superinduendo quod est de coelis. Quis enim non desiderabit, dum in carne est, superinduere immortalitatem, et continuare vitam, lucrifacta morte per vicariam demutationem, ne inferos experiatur, usque novissimum quadrantem exacturos? Caeterum, demutationem etiam post resurrectionem consecuturus est, inferos jam expertus. Abhinc enim definimus, carnem quidem omni modo resurrecturam, atque illa ex demutatione superventura, habitum angelicum suscepturam. Aut si in his solis qui invenientur in carne, demutari eum oportebit, uti devoretur mortale a vita, id est caro ab illo superindumento coelesti et aeterno; ergo qui mortui deprehendentur, vitam non consequentur, privati jam materia, et, ut ita dixerim, esca vitae, id est carne. Aut necesse est recipiant eam et illi, ut et in ipsis mortale devorari possit a vita, si vitam sunt consecuturi. Sed in mortuis, inquis, jam devoratum erit mortale istud. Non utique in omnibus. Quantos enim licebit vel pridianos inveniri, tam recentia cadavera, ut nihil in illis devoratum videri possit! Utique enim devoratum non aliud existimas, quam interceptam, quam abolitum, quam omni sensu ereptum, quod comparere omni genere cessaverit. Nec gigantum autem antiquissima cadavera devorata constabit, quorum crates adhuc vivunt. Diximus jam de isto alibi. Sed et proxime in ista civitate, cum Odei fundamenta, tot veterum sepulturarum sacrilega, collocarentur, quingentorum fere annorum ossa, adhuc succida, et capillos olentes populus exhorruit. Constat, non tantum ossa durare, verum et dentes incorruptos perennare; quae ut semina retinentur fructificaturi corporis in resurrectione. Postremo, etsi tunc devoratum invenietur mortale in omnibus mortuis, certe a morte, certe ab aevo, certe per aetatem; numquid a vita, numquid a superindumento, numquid ab immortalitatis ingestu? Porro, qui ab his ait devoratum iri mortale, ab aliis negavit. Et utique hoc a divinis viribus, non a naturalibus legibus perfici praestarique conveniet! Ergo cum a vita habeat devorari quod mortale est, id exhiberi omnifariam necesse est, ut devoretur, et devorari, ut demutetur. Si ignem dicas accendi oportere, non potes id per quod accenditur, alibi necessarium adfirmare, alibi non. Sic et cum infulcit: Siquidem exuti, non nudi inveniamur, de eis scilicet qui non in vita, nec in carne deprehendentur a die Domini; non alias negavit nudos, quos praedixit exutos, nisi quia revestitos voluit intelligi eadem substantia, qua fuerant spoliati. Ut nudi enim invenientur, carne deposita, vel ex parte discissa, sive detrita: et hoc enim nuditas potest dici. Dehinc recipient eam, ut, redinduti carnem, fieri possint etiam superinduti immortalitatem. Superindui enim, nisi vestito jam, convenire non poterit.
44
CAPUT XLIII.
44
Proinde cum dicit: Itaque confisi semper, et scientes quod cum immoramur in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim incedimus, non per speciem; manifestatum est hoc quoque non pertinere ad offuscationem carnis, quasi separantis nos a Domino. Et hic enim exhortatio fastidiendae vitae hujus obvertitur; siquidem peregrinamur a Domino quamdiu vivimus, per fidem incedentes, non per speciem, id est spe, non re; et ideo subjungit: Fidentes autem, et bonum ducentes magis peregrinari a corpore, et immorari ad Dominum: scilicet ut per spectem magis incedamus, quam per fidem; per rem potius, quam per spem. Vides quam et hic corporum contemptum ad martyriorum praestantiam referat. Nemo enim peregrinatus a corpore, statim immoratur penes Dominum, nisi ex martyrii praerogativa; paradiso scilicet, non inferis, deversurus. Defecerant autem Apostolo verba ad significandum de corpore excessum? An ratione etiam nove loquitur? Temporalem enim abstentiam a corpore volens significare, peregrinari nos ab eo dixit, quoniam qui peregrinatur, etiam revertetur in domicilium. Exinde etiam ad omnes: Et ideo gestimus, inquit, sive peregrinantes, sive immorantes, placibiles Deo esse. Omnes enim manifestari nos oportet pro tribunali Christi Jesu. Si omnes, et totos: si totos, et interiores et exteriores, id est, tam animas quam et corpora: Uti unusquisque, inquit, reportet per corpus secundum quae gessit, bonum, seu malum. Hoc jam quomodo legas, quaero; quasi turbate enim per hyperbaton struxit: utrumne quae per corpus reportanda erunt, an quae per corpus gesta sunt? Sed et si quae per corpus reportanda sunt, corporalis indubitate resurrectio est: et si quae per corpus gesta sunt, per corpus utique pensanda sunt, per quod et gesta sunt. Ita et totus hic a capite tractatus Apostoli, tali clausula detextus qua carnis resurrectio ostenditur, secundum haec erit intelligendus quae cum clausula consonant.
45
CAPUT XLIV.
45
Si enim adhuc ad superiora respectes, unde mentio hominis exterioris et interioris inducta est, nonne et dignitatem et spem carnis integram invenies? Dum enim de lumine, quod illuxerit Deus in cordibus nostris, ad illuminationem agnitionis gloriae suae, in persona Christi, dicit habere nos thesaurum istum in testaceis vasis, scilicet in carne; utrumne quia testacea est, secundum originem in limo, destruetur; an quia divini thesauri conditorium est, extolletur? Atquin, si lumen ipsum illud verum, quod est in persona Christi, vitam in se continet, eaque vita cum lumine committitur in carnem; peritura est, in quam vita committitur? Plane, si periturus et ipse thesaurus: perituris enim peritura creduntur; sicut veteribus utribus, novum vinum. Cum item subjicit: Semper mortificationem Christi Jesu circumferentes in corpore nostro; qualis ista res est, quae post Dei templum, jam et sepulcrum Christi potest dici? Cur autem mortificationem Domini circumferimus in corpore? Uti et vita, inquit, manifestetur. Ubi? In corpore. In quo? In mortali. Ergo in carne, plane mortali secundum culpam, sed et vitali secundum gratiam. Vide quantam: Ut in illa vita Christi manifestetur. In re ergo aliena salutis in substantia perpetuae dissolutionis, manifestabitur vita Christi aeterna, jugis, incorrupta, jam et Dei vita? aut cujus temporis vita Domini manifestabitur in corpore notro? Illa quidem quam vixit usque in passionem; quae non modo apud Judaeos in manifesto fuit, verum etiam omnibus nunc gentibus prodita est. Adeo eam significat, quae portas adamantinas mortis, et aeneas seras inferorum infregit, quae exinde jam nostra est. Denique, manifestabitur in corpore. Quando? Post mortem. Quomodo? Dum resurgimus in corpore, sicut et Christus. Ne enim quis argumentetur, nunc habere manifestari vitam Jesu in corpore nostro per disciplinam sanctitatis, et patientiae, et justitiae, et sapientiae, quibus Domini vita floruerit, providentissima Apostoli intentio ingerit: Si enim nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum, ut vita ejus manifestetur in corpore nostro mortali; Ideo defunctis nobis hoc ait futurum in corpore nostro. Quod si tunc, quomodo, nisi resuscitato eo? Proinde et in clausula: Scientes, ait, quod qui suscitavit Jesum, et nos suscitabit cum ipso, quia jam resurrexit a mortuis: nisi quia cum ipso sicut ipsum sapit? Si vero sicut ipsum, non utique sine carne.
46
CAPUT XLV.
46
Sed et rursus alia caecitate in duos homines impingunt, in veterem et in novum, monente Apostolo, deponere nos veterem hominem qui corrumpitur per concupiscentiam seductionis; renovari autem spiritu sensus, et induere novum hominem, qui secundum Deum conditus est in justitia et religione veritatis; ut et hic ad duas substantias distinguendo, vetustatem ad carnem, novitatem ad animam, corruptionem perpetuam veteri defendat, id est carni. Porro, si secundum substantias, nec anima novus homo, quia posterior; nec caro ideo vetus, quia prior. Quantulum enim temporis inter manum Dei et adflatum; ausim dicere, etiamsi multo prior anima quam caro, eo ipso quod anima impleri se expectavit, priorem eam fecit. Omnis enim consummatio atque perfectio, etsi ordine postumat, effectu tamen anticipat. Magis illud prius est, sine quo priora non possunt. Si caro vetus homo, quando istud? a primordio? atquin Adam novus totus, et ex novo vetus nemo. Nam et exinde a benedictione geniturae, caro atque anima simul fiunt, sine calculo temporis; et quae simul in utero etiam seminantur, quod docuimus in Commentario animae, contemporant foetu, coaetant natu duos istos homines, sane ex substantia duplici, non tamen et aetate. Sic unum edunt, dum prior neuter est. Citius est, totos nos aut veteres aut novos esse: qua enim alterum possimus esse, nescimus. Sed Apostolus veterem hominem manifeste notat: Expone enim, inquit, secundum pristinam conversationem veterem hominem, non secundum alicujus substantiae senium. Neque enim carnem praecipit deponamus, sed quae et alibi carnalia ostendit; opera, non corpora accusans, de quibus et hic subjicit: Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque ad proximum suum, quoniam membra alterutrum sumus. Irascimini autem, et nolite delinquere. Sol non occidat super iracundiam vestram. Neque dederitis locum diabolo. Qui furabatur, jam non furetur, imo potius laboret, operando manibus, uti habeat impartire indigenti. Omnis sermo turpis non procedat ex ore vestro, sed qui sit optimus ad aedificationem fidei, ut gratiam audientibus praestet. Et nolite contristare Spiritum Dei Sanctum, in quo signati estis, in redemptionis die. Omnis amaritudo, et ira, et clamor, et blasphemia, et indignatio auferatur a vobis, cum omni malitia. Estote autem in alterutrum benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus vobis donavit in Christo. Igitur qui carnem veterem hominem existimant, cur non mortem sibi properant, ut, vetere homine deposito, praeceptis Apostoli occurrant? Nos enim qui totam fidem in carne administrandam credidimus, imo et per carnem, cujus est et os ad proferendum optimum quemque sermonem, et lingua ad non blasphemandum, et cor ad non indignandum, et manus ad operandum et largiendum; tam vetustatem hominis, quam novitatem, ad moralem, non ad substantialem differentiam pertinere defendimus. Atque ita, pariter agnoscimus, hominem qui secundum pristinam conversationem vetus fuerit, eumdem et corrumpi ita dictum secundum concupiscentiam seductionis, quemadmodum et veterem secundum pristinam conversationem, non secundum carnem per interitum perpetuum; caeterum, carne tam salvum quam eumdem, utpote vitiosam disciplinam, non corpulentiam exutum.
47
CAPUT XLVI.
47
Talem ubique Apostolum recognoscas, ita carnis opera damnantem, ut carnem damnare videatur; sed ne ita quis existimet, ex aliorum vel cohaerentium sensuum suggestu procurantem. Nam et dicens, eos qui in carne sunt, Deo placere non posse, statim de pravo intellectu ad integrum revocat, adjiciens: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Eos enim quos in carne esse constabat, negando in carne esse, in operibus carnis non esse monstrabat; atque ita illos demum Deo placere non posse, non qui in carne essent, sed qui carnaliter viverent; placere autem Deo illos, qui in carne positi, secundum spiritum incederent. Et rursus: Corpus quidem, ait, mortuum, sed propter delinquentiam; sicut spiritum vitam propter justitiam. Vitam autem morti opponens in carne constitutae, sine dubio illic et vitam repromisit ex justitia, ubi mortem determinavit ex delinquentia. Caeterum frustra opposuit vitam morti, si non est illic ubi est et ipsa, cui eam opposuit, excludendae utique de corpore. Porro, si vita mortem de corpore excludit, non potest id perficere, nisi illuc penetret, ubi est quod excludit. Et quid ego nodosius, cum Apostolus absolutius? Si enim, inquit, spiritus ejus qui suscitavit Jesum, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum a mortuis, suscitabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem spiritum ejus in vobis; ut et si animam quis corpus mortale praesumpserit, cum hoc et carnem negare non possit, carnis quoque resuscitationem cogatur agnoscere, secundum ejusdem status communionem. Ex sequentibus adhuc discas, opera carnis damnari, non ipsam: Itaque, fratres, ait, debitores sumus, non carni, ut secundum carnem vivamus: si enim secundum carnem vixeritis, futurum est ut moriamini; si vero spiritu carnis actus mortificaveritis, vivetis. Porro, ut ad singula quaeque respondeamus, si in carne constitutis, secundum spiritum tamen degentibus, salus repromittitur; jam non caro adversatur saluti, sed operatio carnis. Operatione autem carnis exclusa, quae caussa est mortis, salva jam caro ostenditur, caussa carens mortis. Lex enim, inquit, spiritus vitae in Christo Jesu manumisit me a lege delinquentiae et mortis; certe quam praemisit habitare in membris nostris. Ergo jam membra nostra lege mortis non tenebuntur, quia nec delinquentiae, a quibus manumissa sunt. Quod enim invalidum erat legis, in quo infirmabatur per carnem, misso Deus Filio suo in simulacro carnis delinquentiae, et per delinquentiam damnavit delinquentiam in carne, non carnem in delinquentia: neque enim domus cum habitatore damnabitur. Habitare enim peccatum dixit in corpore nostro. Damnata autem delinquentia, caro absoluta est: sicut, indemnata ea, legi mortis et delinquentiae obstricta est. Sic et sensum carnis, mortem appellavit; dehinc et inimicitiam ad Deum, sed non carnem ipsam. Cui ergo, dices, reputabitur sensus carnis, si non substantiae ipsi? Plane, si probaveris aliquid carnem de suo sapere. Si vero sine anima nullius est sensus, intellige sensum carnis ad animam esse referendum, carni interdum deputatum, quia per carnem administratur; et ideo habitare ait delinquentiam in carne, quia et anima, a qua delinquentia inducitur, inquilina est carnis, mortificatae quidem, sed non suo, verum delinquentiae nomine. Nam et alibi: Quomodo, inquit, etiam nunc, velut viventes in mundo, sententiam fertis? non ad mortuos scribens, sed ad eos qui desinere deberent mundialiter vivere.
48
CAPUT XLVII.
48
Haec enim erit vita mundialis, qua veterem hominem dixit confixum esse Christo, non corporalitatem, sed moralitatem. Caeterum, si non ita accipimus, non est corporalitas nostra confixa, nec crucem Christi caro nostra perpessa est; sed quemadmodum adjecit: Uti evacuetur corpus delinquentiae: per emendationem vitae, non per interitum substantiae; sicut ait: Uti hactenus delinquentiae serviamus, et ut, hac ratione commortui Christo, credamus quod etiam convivamus illi. Sic enim, inquit, et vos reputate mortuos quidem vos; cuinam? carni? Non, sed delinquentiae. Ergo salvi erunt carni; viventes autem Deo in Christo Jesu; per carnem utique, cui mortui non erunt; delinquentiae scilicet mortui, non carni. Nam et adhuc ingerit: Ne ergo regnaverit in corpore vestro mortali delinquentia, ad obaudiendum illi, et ad exhibendum membra vestra arma injustitiae, delinquentiae: sed exhibete vosmetipsos Deo, velut ex mortuis vivos; non velut vivos, sed velut ex mortuis vivos; et membra vestra, arma justitiae. Et rursus: Sicut exhibuistis membra vestra famula immunditiae et iniquitatis ad iniquitatem; ita et nunc exhibete membra vestra famula justitiae, in sanctificium. Cum enim servi essetis delinquentiae, liberi eratis justitiae. Quem ergo fructum habebatis super his, de quibus nunc confundimini? finis enim illorum mors. Nunc vero liberi facti a delinquentia, famulati autem Deo, habetis fructum vestrum in sanctificium; finem autem, vitam aeternam. Stipendia enim delinquentiae, mors; donativum autem Dei, vita aeterna in Christo Jesu Domino nostro. Ita, per totam hanc sensuum seriem, ab injustitia et delinquentia membra nostra divellens, et justitiae et sanctimoniae adjungens, et transferens eadem a stipendio mortis ad donativum vitae aeternae, carni utique compensationem salutis repromittit, cui nullam omnino competisset imperari propriam sanctimoniae et justitiae disciplinam, si non ipsius esset et praemium disciplinae: sed nec ipsum baptisma committi, si per regenerationem, non etiam restitutioni inauguraretur, hoc quoque Apostolo ingerente: An ignoratis, quod quicumque in Christum Jesum tincti sumus, in mortem ejus tincti sumus? Consepulti ergo illi sumus per baptisma in mortem, uti quemadmodum surrexit Christus a mortuis, ita et nos in novitate vitae incedamus. Ac ne de ista tantum vita putes dictum, quae ex fide per baptisma in novitate vivenda est, providentissime adstruit: Si enim complantati fuerimus simulacro mortis Christi, ita et resurrectionis erimus. Per simulacrum enim morimur in baptismate, sed per veritatem resurgimus in carne, sicut et Christus: Ut, sicut regnavit in morte delictum, ita et gratia regnet per justitiam in vitam sempiternam per Jesum Christum Dominum nostrum. Quomodo ita, si non aeque in carne? Ubi enim mors, ibi et vita post mortem; quia et vita ibi ante, ubi postea mors. Nam si regnum mortis nihil operatur, quam carnis dissolutionem; proinde vitam, contrariam morti, contrarium oportet operari, id est, carnis redintegrationem; uti sicut devoraverat mors invalescendo, ita et mortali devorato ab immortalitate, audire possit: Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? Sic enim et gratia illic superabundabit, ubi et iniquitas abundavit. Sic et virtus in infirmitate perficietur, quod periit salvum faciens, quod mortuum est vivificans, quod percussum est sanans, quod languit medicans, quod ereptum est redimens, quod famulatum est liberans, quod seductum est revocans, quod elisum est suscitans; et quidem de terra in coelum, ubi nostrum municipatum Philippenses quoque ab Apostolo discunt: Unde et solutificatorem nostrum exspectamus Jesum Christum, qui transfigurabit corpus nostrae humilitatis, conformale corpori gloriae suae; sine dubio post resurrectionem, quia nec ipse Christus glorificatus est ante passionem. Haec erunt corpora nostra, quae Romanos obsecrat exhibere hostiam vivam, sanctam, placibilem Deo. Quomodo vivam, si peritura sunt? quomodo sanctam, si prophana sunt? quomodo placibilem, si damnata sunt? Age jam, quod ad Thessalonicenses ipsius solis radio putem scriptum, ita claret, qualiter accipient lucifugae isti Scripturarum? Ipse autem Deus pacis sanctificet vos totos. Non sufficit, sed sequitur: Et integrum corpus vestrum, et anima, et spiritus sine querela conserventur in praesentia Domini. Habes omnem substantiam hominis saluti destinatam, nec alio tempore quam in adventu Domini qui clavis est resurrectionis.
49
CAPUT XLVIII.
49
Sed caro, inquis, et sanguis regnum Dei haereditate possidere non possunt. Scimus hoc quoque scriptum; sed de industria distulimus hucusque, ut, quod adversarii in prima statim acie obstruunt, in ultima congressione prosterneremus, omnibus quaestionibus, quasi auxiliis ejus, ante dejectis. Sed et nunc exspectent praecedentia recognosci, ut et huic sensui sua origo praejudicet. Opinor, Apostolus, disposita ad Corinthios omni distinctione ecclesiasticae disciplinae, summam et sui Evangelii et fidei illorum in Dominicae mortis et resurrectionis demandatione concluserat; ut et nostrae spei regulam inde deduceret, unde constaret. Itaque subjicit: Si autem Christus praedicatur, quod a mortuis resurrexit, quomodo quidam dicunt in vobis resurrectionem mortuorum non esse? quae si non est, nec Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra: inveniemur enim falsi testes Dei, qui testimonium diximus quod resuscitaverit Christum, quem non resuscitavit. Nam si mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit. Si Christus non resurrexit, vana est fides vestra; quia adhuc in delictis vestris estis: et qui in Christo dormierunt, perierunt. Per haec cui nos rei credendae videtur exstruere? Resurrectioni, inquis, mortuorum, quae negabatur. Certe sub exemplo Dominicae resurrectionis volens eam credi? Certe, inquis. Exemplum porro ex diversitate, an ex parilitate componitur? Utique, inquis, ex parilitate. Quomodo autem Christus resurrexit? in carne, annon? sine dubio, si mortuum, si sepultum audis secundum Scripturas, non alias quam in carne, aeque resuscitatum in carne concedis. Ipsum enim quod cecidit in morte, quod jacuit in sepultura, hoc et resurrexit, non tam Christus in carne, quam caro in Christo. Igitur, si ad exemplum Christi resurgemus, qui resurrexit in carne, jam non ad exemplum Christi resurgemus, si non in carne et et ipsi resurgemus; quia per hominem, inquit, mors, et per hominem resurrectio: ut separaret quidem auctores, mortis Adam, Christum resurrectionis; ejusdem autem constitueret substantiae resurrectionem, cujus et mortem, per ipsorum auctorum in nomine hominis comparationem. Si enim, sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; carne vivificabuntur in Christo, sicut in Adam carne moriuntur. Unusquisque autem in suo ordine, scilicet quia et in suo corpore. Ordo enim non aliud, quam meritorum dispositor. Merita autem cum corpori quoque adscribantur, ordo quoque corporum disponatur necesse est, ut possit esse meritorum. Si autem et baptizantur quidam pro mortuis, videbimus an ratione; certe illa praesumptione hoc eos instituisse contendit, qua alii etiam carni, ut vicarium baptisma profuturum existimarent ad spem resurrectionis; quae nisi corporalis, non alias hic baptismate corporali obligaretur. Quid et ipsos baptizari, ait, si non quae baptizantur corpora resurgunt? Anima enim, non lavatione, sed responsione sancitur. Quid et nos, inquit, omni hora periclitamur? Utique per carnem. Quotidie morior, utique periculis carnis, per quam et depugnavit ad bestias Ephesi; illas scilicet bestias Asiaticae pressurae, de qua in secunda ad eosdem: Nolumus enim vos ignorare, fratres, de pressura nostra apud Asiam, quod superquam supragravati sumus citra vires, uti de vita haesitaremus. Omnia haec, nisi fallor, eo enumerat, ut, nolens vanam credi carnis conflictationem, indubitate velit credi carnis resurrectionem. Vana enim habenda est conflictatio ejus, cujus nulla erit resurrectio. Sed dicet quis: Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient? Jam hic de qualitatibus corporum disserit; an eadem ipsa, an alia resumantur. Sed cum ejusmodi quaestio posterior habeatur, sufficiet interim ex hoc quoque corporalem definiri resurrectionem, cum de qualitate corporum quaeritur.
50
CAPUT XLIX.
50
Ventum est nunc ad carnem et sanguinem revera totius quaestionis, quas substantias, quali conditione exhaeredaverit Apostolus a Dei regno; aeque de antecedentibus discere est. Primus, inquit, homo de terra choicus, id est limacius, id est Adam; secundus homo de coelo, id est sermo Dei, id est Christus; non alias tamen homo, licet de coelo, nisi quia et ipse caro atque anima, quod homo, quod Adam; nam et supra novissimus Adam dictus, de consortio substantiae commercium nominis traxit; quia nec Adam ex semine caro, quod et Christus. Qualis ergo choicus, tales et choici; qualis coelestis, tales et coelestes. Substantia tales? an primo disciplina, dehinc et dignitate, quam et disciplina captavit? Atquin, substantia nullo modo separabuntur choici atque coelestes, semel ab Apostolo homines dicti. Si enim et Christus solus vere coelestis, imo et supercoelestis, homo tamen, qua caro atque anima, nihilo ex ista substantiarum conditione a choica qualitate discernitur: proinde et qui coelestes secundum illum, non de substantia praesenti, sed de futura claritate coelestes praedicati intelliguntur; quia et retro, unde distinctio ista manavit de dignitatis differentia, ostensa est alia supercoelestium gloria, alia superterrenorum, et alia solis, alia lunae, alia stellarum; quia et stella a stella differt in gloria, non tamen in substantia. Denique, praemissa differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae et tunc capessendae, subjungit etiam exhortationem, ut et hic habitum Christi sectemur ex disciplina, et illic fastigium consequamur ex gloria: Sicut portavimus imaginem choici, portemus etiam imaginem supercoelestis. Portavimus enim imaginem choici per collegium transgressionis, per consortium mortis, per exilium paradisi. Nam etsi in carne hic portatur imago Adae, sed non carnem monemur exponere. Si non carnem, ergo conversationem, ut proinde et coelestis imaginem gestemus in nobis; non jam dei, nec jam in coelo constituti; sed secundum liniamenta Christi incedentes in sanctitate, et justitia, et veritate. Atque adeo ad disciplinam totum hoc dirigit, ut hic dicat portandam imaginem Christi in ista carne, et in isto tempore disciplinae. Portemus enim praeceptivo modo, dicens, huic tempori loquitur, in quo homo nulla alia substantia est, quam caro et anima; aut si quam aliam, id est, coelestem substantiam haec fides spectat, huic tamen repromissa sit, cui ad illam elaborare mandatur. Cum igitur imaginem et choici et coelestis in conversatione constituat, illam ejerandam, hanc vero sectandam; dehinc adjungat: Hoc enim dico, id est, propter ea quae supra dixi( conjunctio est enim sensus supplementum antecedentibus reddens), quod caro et sanguis regnum Dei haereditati possidere non possunt; nihil aliud intelligi mandat carnem et sanguinem, quam supradictam imaginem choici: quae si in conversatione censetur vetustatis, conversatio autem vetustatis non capit Dei regnum, proinde caro et sanguis, non capiendo Dei regnum, ad conversationem rediguntur vetustatis. Plane, si nunquam Apostolus pro operibus substantiam posuit, nec hic ita utatur. Si vero in carne adhuc constitutos, negavit esse in carne, in operibus carnis negans esse, formam ejus subruere non debes, non substantiam, sed opera substantiae alienantis a Dei regno. Quibus etiam ad Galatas manifestatis, praedicere se et praedixisse profitetur, quod qui talia agunt, regnum Dei non sunt haeredidate consecuturi, non portantes scilicet imaginem coelestis, sicut portaverunt choici, ideoque ex vetere conversatione, nihil aliud deputandi, quam caro et sanguis. Nam et si subito in hanc definitionem erupisset Apostolus, eliminandam carnem et sanguinem a Dei regno, sine ullius supra sensus praestructione, nonne duas istas substantias proinde hominem veterem interpretaremur carni et sanguini deditum, id est, esui et potui; cujus sit dicere adversus fidem resurrectionis: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur? Et hoc enim infulciens Apostolus, carnem et sanguinem de fructibus ipsorum, manducandi et bibendi, sugillavit.
51
CAPUT L.
51
Sed et omissis hujusmodi interpretationibus carnis et sanguinis opera taxantibus, ipsas quoque substantias, non aliter quam sunt intellectas, licebit resurrectioni vindicare: non enim resurrectio carni et sanguini directo negatur, sed Dei regnum, quod obvenit resurrectioni;( est autem et in judicium resurrectio); imo et confirmatur carnis resurrectio generalis, cum specialis excipitur. Dum enim in quem statum non resurgat edicitur, in quem resurgat subauditur. Atque ita dum pro meritis distinctionem resurrectionis opus substantiae, non genus, patitur, apparet hinc quoque carnem et sanguinem, nomine culpae, non substantiae, arceri a Dei regno; nomine tamen formae resurgere in judicium, quia non resurgant in regnum. Adhuc dicam: Caro et sanguis regnum Dei haereditate possidere non possunt. Merito sola, et per semetipsa; ut ostenderet adhuc spiritum illis necessarium: Spiritus enim est qui vivificat in regnum Dei, caro nihil prodest. Prodesse tamen illi aliud potest, id est spiritus, et per spiritum, opera quoque spiritus. Resurgunt itaque ex aequo omnis caro et sanguis in qualitate sua. Sed quorum est adire regnum Dei, induere oportebit vim incorruptibilitatis et immortalitatis, sine qua regnum Dei adire non possunt, antequam consequi eam possint. Merito ergo caro et sanguis, ut diximus, sola regnum Dei capere deficiunt. Jam vero cum devorari habeat corruptivum istud ab incorruptibilitate, id est caro, et mortale istud, ab immortalitate, id est, sanguis post resurrectionem ex demutatione; merito, non demutata ac devorata caro et sanguis, regnum Dei haereditate possidere non possunt, non tamen resuscitata. Sunt qui carnem et sanguinem Judaismum velint accipi propter circumcisionem, alienum et ipsum a Dei regno; quia et ille vetustati deputetur, et hoc titulo jam et alibi ab Apostolo denotetur, qui post revelatum in se Filium Dei, ad evangelizandum eum in nationibus, statim non retulerit ad carnem et sanguinem, id est ad circumcisionem, id est ad Judaismum, sicut ad Galatas scribit.
52
CAPUT LI.
52
Sed pro omnibus jam stabit, quod in clausulam reservavimus, etiam pro Apostolo ipso revera maximae inconsiderantiae revincendo, si tam abrupte, ut quidam volunt, clausis, quod aiunt, oculis, sine distinctione, sine conditione, omnem passim carnem et sanguinem a regno Dei extrusit, utique et ab ipsa regia coelorum; cum illic adhuc sedeat Jesus ad dexteram Patris, homo, etsi Deus; Adam novissimus, etsi Sermo primarius; caro et sanguis, etsi nostris puriora; idem tamen et substantia et forma, qua ascendit; talis etiam descensurus, ut angeli adfirmant; agnoscendus scilicet eis qui illum convulneraverunt. Hic sequester Dei atque hominum appellatus, ex utriusque partis deposito commisso sibi, carnis quoque depositum servat in semetipso, arrhabonem summae totius. Quemadmodum enim nobis arrhabonem spiritus reliquit, ita et a nobis arrhabonem carnis accepit, et vexit in coelum pignus totius summae illuc quandoque redigendae. Securi estote, caro et sanguis; usurpastis et coelum et regnum Dei in Christo. Aut si negent vos in Christo, negent et in coelo Christum, qui vobis coelum negaverunt Ita nec corruptela, inquit, incorruptelam haereditati habebit; non ut carnem et sanguinem existimes corruptelam, quando ipsa sint potius obnoxia corruptelae per mortem scilicet( siquidem mors est, quae carnem et sanguinem non modo corrumpit, verum etiam consumit); sed, quoniam opera carnis et sanguinis non posse consequi regnum Dei edixerat, quo magis hoc exaggeraret, ipsi quoque corruptelae, id est morti, cui carnis et sanguinis opera proficiunt, haereditatem incorruptelae ademit. Nam et paulo post, ipsius mortis quodam modo mortem expressit: Devorata est mors, dicens, in contentionem. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? Aculeus autem mortis delinquentia; haec erit corruptela: virtus autem delinquentiae, lex: illa alia sine dubio, quam constituit in membris suis militantem adversus legem animi sui, ipsam scilicet vim delinquendi contra voluntatem. Nam et supra novissimum inimicum, mortem, evacuari ait. Hoc modo, nec corruptela haereditatem incorruptelae consequetur, id est, nec mors perseverabit. Quando, et quomodo defectura? Cum in atomo, in momentaneo oculi motu, in novissima tuba et mortui resurgent incorrupti. Qui hi, nisi qui ante corrupti, id est, corpora, id est, caro et sanguis? Et nos demutabimur. De qua habitudine, nisi in qua deprehendemur? Oportet enim corruptivum istud induere incorruptionem, et mortale istud induere immortalitatem. Quid mortale, nisi caro? quid corruptivum, nisi sanguis? Ac ne putes aliud sentire Apostolum providentem tibi, et, ut de carne dictum intelligas, laborantem, cum dicit, istud corruptivum, et, istud mortale, cutem ipsam tenens, dicit. Certe istud nisi de subjecto, nisi de comparenti pronuntiasse non potuit. Demonstrationis corporalis est verbum. Aliud autem corruptivum, aliud corruptela; et aliud mortale, et aliud mortalitas. Aliud enim quod patitur, aliud quod pati efficit. Ita, quae patiuntur corruptelam et mortalitatem, caro scilicet et sanguis, ea necesse est patiantur et incorruptelam et immortalitatem.
53
CAPUT LII.
53
Videamus jam nunc quo corpore venturos mortuos disputet. Et bene, quod erupit statim ostendere, quasi quis ejusmodi quaerat. Stulte, inquit, tu quod seminas, non vivificatur, nisi mortuum fuerit. Hoc ergo jam de exemplo seminis constet, non aliam vivificari carnem, quam ipsam quae erit mortua, et ita sequentia relucebunt: nihil enim adversus regulam exempli licebit intelligi. Nec, quia sequitur, Et quod seminas, non corpus quod futurum est, seminas, idcirco aliud ressurrecturum corpus, quam quod moriendo seminatur, existimes; caeterum, excidisti ab exemplo. Nunquam enim, frumento seminato, et in terra dissoluto, hordeum erumpit, et non idipsum genus grani eademque natura, et qualitas, et forma. Denique, unde, si non idipsum? Et corruptela enim ipsum est, dum ipsius est. Non enim et suggerit, quomodo non quod futurum est corpus seminetur, dicens: Sed nudum granum, si forte, frumenti, aut alicujus ejusmodi; Deus autem dat illi corpus, prout vult? Certe ei grano, quod nudum seminari ait. Certe, inquis. Ergo salvum est, cui dare habet Deus corpus. Quomodo autem salvum est, si nusquam est, si non resurgit, si non idipsum resurgit? Salvum non est. Si non est et salvum, accipere corpus a Deo non potest. Sed enim salvum, omni modo constat. Ad quid ergo dabit illi Deus, prout vult, corpus, habenti utique proprium corpus illud nudum, nisi ut jam non nudum resurgat? Ergo additum erit, quod corpori seperstruitur; nec exterminatum illud, cui superstruitur, sed augetur. Salvum est autem quod augetur. Seritur enim solummodo granum sine folliculi veste, sine fundamento spicae, sine munimento aristae, sine superbia culmi; exurgit autem copia foeneratum, compagine aedificatum, ordine structum, cultu munitum, et usquequaque vestitum. Haec sunt ei corpus a Deo aliud: in quod, non abolitione, sed ampliatione mutatur. Et unicuique seminum suum corpus deputavit; non suum, id est pristinum, ut tunc et illud suum sit quod extrinsecus a Deo adquirit. Servi igitur exemplo, et conserva speculum ejus carni, eamdem credens fructificaturam, quae sit seminata; ipsam, etsi pleniorem; non aliam, etsi aliter revertentem. Accipiet enim et ipsa suggestum et ornatum, qualem illi Deus voluerit superducere secundum merita. Sine dubio ad hoc dirigit, non omnis caro, eadem caro; non ad denegandam substantiae communionem, sed praerogativae peraequationem; corpus honoris, non generis, in differentiam redigens. In hoc et figurata subjicit exempla animalium et elementorum. Alia caro hominis, id est, servi Dei, qui vere homo est; alia jumenti, id est, ethnici, de quo et Propheta: Adsimilatus est, inquit, homo irrationalibus jumentis; alia caro volucrum, id est martyrum, qui ad superiora conantur; alia autem piscium, id est, quibus aqua baptismatis sufficit. Sic et de supercoelestibus corporibus argumenta committit. Alia solis gloria, id est, Christi; et alia lunae, id est Ecclesiae; et alia stellarum, id est seminis Abrahae; et stella enim a stella differt in gloria; corpora terrena et coelestia, Judaeus scilicet et Christianus. Caeterum, si non figurate, satis vane mulorum et milvorum carnes, et corpora coelestium luminum apposuit humanis, non pertinentia ad conditionis comparationem, sicut nec ad resurrectionis consecutionem. Postremo, cum per haec differentiam gloriae, non substantiae, conclusisset: Sic, inquit, et resurrectio mortuorum. Quomodo? Non de alio aliquo, sel de sola gloria differens. Rursus enim resurrectionem ad eamdem substantiam revocans, et ad granum denuo spectans: Seminatur, inquit, corruptela, resurgit incorruptela: seminatur in dedecoratione, resurgit in gloria: seminatur in infirmitate, resurgit in virtute: seminatur corpus animale, resurgit spiritale. Certe non aliud resurgit, quam quod seminatur; nec aliud seminatur, quam quod dissolvitur humi; nec aliud dissolvitur humi, quam caro: hanc enim sententia Dei elisit: Terra es, et in terram ibis; quia et de terra erat sumpta. Hinc et Apostolus concepit seminari eam dicere, cum redhibetur in terram, quia et seminibus sequestratorium terra est, illic deponendis, et inde repetendis. Ideoque et reconsignat imprimens, sic enim scriptum est; ne aliud existimes esse seminari, quam in terram ibis, ex qua es sumptus: sic ne alterius quam carnis, sic enim scriptum est.
54
CAPUT LIII.
54
Sed corpus animale animam quidem argumentantur, ut illum a carne avocent recidivatum. Porro, cum constet, fixumque sit, illud resurrecturum corpus, quod fuerit seminatum, ad ipsius rei exhibitionem provocabuntur. Aut ostendant animam seminatam post mortem, id est mortuam, id est humi elisam, disjectam, dissolutam, quod in illam a Deo decretum non est; proponant corruptelam ejus, et dedecorationem, infirmitatem, ut ipsius sit etiam exsurgere in incorruptelam, et in gloriam, et in virtutem. Sed enim in Lazaro, praecipuo resurrectionis exemplo, caro jacuit in infirmitate, caro pene computruit in dedecorationem, caro interim putuit in corruptionem; et tamen Lazarus caro resurrexit, cum anima quidem, sed incorrupta, quam nemo vinculis lineis strinxerat, nemo in sepulcro collocarat, nemo jam foetere senserat, nemo quatriduo viderat seminatam. Totum habitum, totum exitum Lazari, omnium quoque caro hodie experitur, anima vero nullius. In qua ergo stylus Apostoli comparet, de qua eum loqui constat, ea erit et corpus animale, cum seminatur, et spiritale, cum suscitatur. Nam ut ita intelligas, manum adhuc porrigit, aeque de ejusdem Scripturae auctoritate, factum retexens primum hominem Adam in animam viventem. Si Adam homo primus, caro autem homo ante animam, sine dubio caro erit facta in animam viventem; facta porro in animam, cum esset corpus, utique animale corpus est facta. Quid eam appellari velint, quam quod per animam facta est, quam quod ante animam non fuit, quam quod post animam non erit, nisi cum resurgit? Recepta enim anima, rursus animale corpus efficitur, ut fiat spiritale: non enim resurgit, nisi quod fuit. Ita, unde carni competit corpus animale dici, inde animae nullo modo competit. Caro enim ante corpus, quam animale corpus. Animata enim, postea facta est corpus animale. Anima vero, etsi corpus, tamen, quia ipsa est corpus non animatum, sed animans potius, animale corpus non potest dici, nec fieri quod facit. Alii enim accidens facit illud animale; non accidens autem alii, quomodo se faciet animale? Sicut ergo ante animale corpus, caro recipiens animam; ita et postea spiritale, induens spiritum. Hunc ordinem Apostolus disponens, in Adam quoque et in Christo eum merito distinguit, ut in capitibus distinctionis ipsius. Et cum Christum novissimum Adam appellat, hinc eum recognosce ad carnis, non ad animae resurrectionem omnibus doctrinae viribus operatum. Si enim et primus homo Adam caro, non anima, qui denique in animam vivam factus est; et novissimus Adam Christus, ideo Adam, quia homo; ideo homo, quia caro, non quia anima. Atque ita subjungit: Non primum quod spiritale, sed quod animal; postea quod spiritale, secundum utrumque Adam. Ecquid tibi videtur corpus animale, et corpus spiritale in eadem carne distinguere, cujus distinctionem in utroque Adam, id est, in utroque homine praestruxit? Ex qua enim substantia pariant inter se Christus et Adam? Scilicet ex carne, licet et ex anima; sed carnis nomine homo uterque sunt. Prior enim caro homo. Ex illa et ordinem admittere potuerunt, ut alter primus, alter novissimus homo, id est Adam, deputarentur. Caeterum, diversa in ordinem disponi non possunt de substantia duntaxat; de loco enim, aut tempore, aut conditione, forsitan possint. Hic autem de substantia carnis, primus et novissimus dicti sunt: sicut et rursus primus homo de terra, et secundus de coelo; quia etsi de coelo secundum spiritum, sed homo secundum carnem. Itaque, cum carni conveniat ordo in utroque Adam, non animae, ut primus homo in animam vivam, novissimus in spiritum vivificantem, distincti sint; aeque distinctio eorum carni distinctionem praejudicavit, ut de carne sit dictum: Non primum quod spiritale, sed quod animale, postea quod spiritale; atque ita eadem sit et supra intelligenda, et quae seminetur corpus animale, et quae resurgat corpus spiritale; quia non primum quod spiritale, sed quod animale; quia primus Adam in animam, novissimus Adam in spiritum. Totum de homine; totum de carne, quando de homine. Quid ergo dicemus? Nonne et nunc habet caro spiritum ex fide? Ut quaerendum sit, quomodo corpus animale dicatur seminari. Plane accepit et hic spiritum caro, sed arrhabonem; animae autem non arrhabonem, sed plenitudinem. Itaque etiam propterea majoris substantiae nomine animale corpus nuncupata est, in qua seminatur, futura proinde per plenitudinem spiritus insuper spiritale, in qua resuscitatur. Quid mirum, si magis inde vocitata est, unde conferta est, quam unde respersa?
55
CAPUT LIV.
55
Ita de vocabulorum occasionibus plurimum quaestiones subornantur, sicut et de verborum communionibus. Nam, quia et illud apud Apostolum positum est: Uti devoretur mortale a vita: caro scilicet; devorationem quoque ad perditionem, scilicet carnis, arripiunt: quasi non bilem et dolorem dicamur devorare, id est, abscondere, ac tegere, et intra nosmetipsos continere. Denique, cum et illud scriptum sit: Oportet mortale hoc induere immortalitatem; ostenditur quomodo mortale devoretur a vita, dum indutum immortalitate absconditur, et tegitur, et intus continetur; non dum absumitur, et amittitur. Ergo et mors, inquis, salva erit, cum fuerit devorata. Ideo discerne pro sensibus communionem verborum, et integre intelliges. Aliud enim mors, et aliud mortale. Aliter itaque devorabitur mors, et aliter mortale. Mors non capit immortalitatem, mortale autem capit. Denique et scriptum est, quod necesse sit mortale hoc induere immortalitatem. Quomodo ergo capit? Dum devoratur a vita. Quomodo devoratur a vita? Dum recipitur, et redigitur, et includitur in ipsam. Caeterum, mors merito in interitum devoratur, quia et ipsa in hoc devorat. Devoravit, inquit, mors invalescendo, et ideo devorata est in contentionem. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? Proinde et vita, mortis scilicet aemula, per contentionem devorabit in salutem, quod per contentionem devoraverat mors in interitum.
56
CAPUT LV.
56
Quamquam igitur resurrecturam carnem probantes, hoc ipso non aliam resurrecturam probemus, quam de qua agitur; tamen singulae quaestiones, et caussae earum, proprios quoque flagitant congressus, licet aliunde jam caesae. Interpretabimur itaque plenius et vim et rationem demutationis, quae ferme subministrat alterius carnis resurrecturae praesumptionem; quasi demutari, desinere sit in totum, et de pristino perire. Discernenda est autem demutatio ab omni argumento perditionis. Aliud enim demutatio, aliud perditio. Porro non aliud, si ita demutabitur caro, ut pereat. Peribit autem demutata, si non ipsa permanserit in demutatione, quae exhibita fuerit in resurrectione. Quemadmodum enim perit, si non resurgit; ita, etsi resurgit quidem, verum in demutationem subducitur, aeque perit. Aeque enim non erit, ac si non resurrexerit. Et quam ineptum, si in hoc resurgit, ut non sit! quae potuit non resurrexisse, nec esse; quia non esse jam coeperat. Non miscebuntur omnino diversa, mutatio atque perditio, operibus utique diversa: perdit haec, illa mutat. Quomodo ergo, quod perditum est, mutatum non est; ita quod mutatum est, perditum non est. Perisse enim, est in totum non esse quod fuerit; mutatum esse, aliter esse est. Porro, dum aliter est, idipsum potest esse: habet enim esse quod non perit. Mutationem enim passum est, non perditionem. Atque adeo potest et demutari quid, et ipsum esse nihilominus; ut et totus homo in hoc aevo substantia quidem ipse sit, multifariam tamen demutetur, et habitu, et ipsa corpulentia, et valetudine, et conditione, et dignitate, et aetate, studio, negotio, artificio, facultatibus, sedibus, legibus, moribus; nec quicquam tamen amittat hominis; nec ita alius efficiatur, ut cesset idem esse: imo nec alius efficiatur, sed aliud. Hanc formam demutationis divina etiam documenta testantur. Mutatur Mosi manus et quidem ad instar emortuae, exsanguis, et ex albida frigida; sed et recepto calore, et refuso colore, eadem caro et sanguis est. Mutatur postea et facies ejusdem, incontemplabili claritate. Sed Moses erat proinde, qui non videbatur. Sic et Stephanus angelicum jam fastigium induerat, sed non alia genua lapidationi succiderant. Dominus quoque in secessu montis etiam vestimenta luce mutaverat, sed liniamenta Petro agnoscibilia servaverat: ubi etiam Moyses et Helias, alter in imagine carnis nondum receptae, alter in veritate nondum defunctae, eamdem tamen habitudinem corporis etiam in gloria perseverare docuerant. De quo exemplo instructus et Paulus: Qui transfigurabit, inquit, corpus humilitatis nostrae, conformale corpori gloriae suae. Quod si et transfigurationem et conversionem in transitum substantiae cujusque defendis, ergo et Saul in alium virum conversus, de corpore suo excessit, et ipse Satanas, cum in angelum lucis transfiguratur, qualitatem suam amittit: non opinor. Ita et in resurrectionis eventum mutari, converti, reformari licebit cum salute substantiae.
57
CAPUT LVI.
57
Etenim quam absurdum, quam vero et iniquum, utrumque autem quam Deo indignum, aliam substantiam operari, aliam mercede dispungi; ut haec quidem caro per martyria lanietur, alia vero coronetur; item e contrario, haec quidem caro in spurcitiis volutetur, alia vero damnetur! Nonne praestat omnem semel fidem a spe resurrectionis abducere, quam de gravitate atque justitia Dei ludere? Marcionem pro Valentino resuscitari! quando neque mentem, neque memoriam, neque conscientiam hominis hodierni credibile sit aboleri per indumentum illud mutatorium immortalitatis et incorruptelae, vacaturo scilicet emolumento et fructu resurrectionis, et statu divini utrobique judicii. Si non meminerim me esse qui merui, quomodo gloriam Deo dicam? quomodo canam illi novum canticum, nesciens me esse qui gratiam Deo debeam? Cur autem solius carnis demutatio excipitur, non et animae simul, quae in omnibus praefuit carni? quale est, ut eadem anima, quae in hac carne totum vitae ordinem decucurrit, quae in hac carne Deum didicit, et Christum induit, et spem salutis seminavit, in alia, nescio qua, metat fructum? Nae illa gratiosissima caro, cui gratis vita constabit. Quod si non et anima mutabitur, jam nec animae resurrectio est; nec ipsa enim resurrexisse credetur, si non alia resurrexerit.
58
CAPUT LVII.
58
Hinc jam illa vulgaris incredulitatis argutia est: Si, inquiunt, ipsa eadamque substantia revocatur cum sua forma, linea, qualitate, ergo et cum insignibus suis reliquis: itaque et caeci, et claudi, et paralytici, et ut quis insignis excesserit, ita et revertetur. Quid nunc? et si ita, dedignaris tantam gratiam qualiscumque a Deo consequi? Non enim et nunc, animae solius admittens salutem, dimidiatis hominibus eamdem adscribis? Quid est credere resurrectionem, nisi integram credere? Si enim caro de dissolutione reparabitur, multo magis de vitiatione revocabitur. Minoribus majora praescribunt. Cujuscumque membri detruncatio, vel obtusio, nonne mors membri est? Si universalis mors resurrectione rescinditur, quid portionalis? Si demutamur in gloriam, quanto magis in incolumitatem! Vitiatio corporum accidens res est; integritas propria est: in hac nascimur. Etiamsi in utero vitiemur, jam hominis est passio. Prius est genus, quam casus. Quomodo vita confertur a Deo, ita et refertur. Quales eam accipimus, tales et recipimus. Naturae, non injuriae reddimur. Quod nascimur, non quod laedimur, reviviscimus. Si non integros Deus suscitat, non suscitat mortuos. Quis enim mortuus integer, etsi integer moritur? Quis incolumis, qui exanimis? quod corpus inlaesum, cum interemptum, cum frigidum, cum expallidum, cum edurum, cum cadaver? Quando magis homo debilis, nisi cum totus? quando magis paralyticus, nisi cum immobilis? Ita, nihil aliud est mortuum resuscitari, quam integrum fieri; ne ex ea parte mortuus adhuc sit, ex qua non resurrexerit. Idoneus Deus reficere quod fecit. Hanc suam et potestatem et liberalitatem satis jam in Christo spopondit, imo et ostendit non tantum resuscitatorem carnis, verum etiam redintegratorem. Atque adeo et Apostolus: Et mortui, inquit, resurgent incorrupti. Quomodo, nisi integri, qui retro corrupti, tam vitio valetudinis, quam et senio sepulturae? Nam et supra, utrumque proponens, oportere et corruptivum istud induere incorruptelam, et mortale istud immortalitatem, non iteravit sententiam, sed differentiam demandavit. Immortalitatem enim ad rescissionem mortis, incorruptelam ad obliterationem corruptelae dividendo, alteram ad resurrectionem, alteram ad redintegrationem temperavit. Puto autem, et Thessalonicensibus omnis substantiae integritatem repromisit. Itaque nec in posterum timebuntur corporum labes. Nihil poterit amittere integritas, vel conservata, vel restituta, ex quo illi etiam, si quid amiserat, redditur. Praescribens enim adhuc easdem passiones obituram carnem, si eadem resurrectura dicatur, naturam adversus Dominum suum temere defendis, legem adversus gratiam impie asseris: quasi Domino Deo non liceat et mutare naturam, et sine lege servare. Quomodo ergo legimus:« Quae impossibilia apud homines, possibilia apud Deum sunt, et, Stulta mundi elegit Deus, ut sapientiam mundi confundat?» Oro te, si famulum tuum libertate mutaveris, quia eadem caro atque anima permanebunt, quae flagellis et compedibus, et stigmatibus, obnoxiae retro fuerant, idcircone illa eadem pati oportebit? Non opinor. Atquin et vestis albae nitore, et aurei annuli honore, et patroni nomine, ac tribu mensaque honoratur. Permitte hanc et Deo potestatem, per vim demutationis illius conditionem, non naturam reformandi, dum et passiones auferuntur, et munitiones conferuntur. Ita manebit quidem caro etiam post resurrectionem, eatenus passibilis qua ipsa, qua eadem; ea tamen impassibilis, qua in hoc ipsum manumissa a Domino, ne ultra pati possit
59
CAPUT LVIII.
59
Jocunditas, inquit Esaias, aeterna super caput eorum. Nihil aeternum, nisi post resurrectionem. Aufugit, inquit, dolor et moeror, et gemitus, ab illis. Proinde et Joanni Angelus: Et delebit Deus omnem lacrymam ab oculis eorum Utique ex iisdem oculis qui retro fleverant, quique adhuc flere potuissent, si non omnem lacrymae imbrem indulgentia divina siccaret. Et rursus: Deus enim delebit omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors hactenus. Igitur et corruptela hactenus; proinde per incorruptelam fugata, quemadmodum mors per immortalitatem. Si dolor, et moeror, et gemitus, ipsaque mors ex laesuris et animae et carnis obvevient, quomodo auferentur, nisi cessaverint caussae, scilicet laesurae carnis atque animae? ubi casus adversi apud Deum, aut ubi incursus infesti apud Christum? ubi daemonic impetus apud Spiritum Sanctum, jam et ipso diabolo cum angelis suis ignibus merso? Ubi necessitas, aut quod dicitur fortuna, vel fatum? quae resuscitatis plaga post veniam? quae reconciliatis ira post gratiam? quae infirmitas post virtutem? quae imbecillitas post salutem? Quod vestimenta et calciamenta filiorum Israelis quadraginta illis annis indetrita et inobsoleta manserunt; quod et in ipsis corporibus ungulum et capillorum facilia crementa habilitatis et dignitatis justitia defixit, ne etiam enormitas corruptelae deputaretur: quod Babylonii ignes, trium fratrum nec tiaras, nec sarabaras, quamquam Judaeis alienas, laeserunt; quod Jonas devoratus a bellua maris, in cujus alvo naufragia digerebantur, triduo post incolumis expuitur; quod hodie Enoch et Elias nondum resurrectione dispuncti, quia nec morte functi, qua tamen de orbe translati, et hoc ipso jam aeternitatis candidati, ab omni vitio, et ab omni damno, et ab omni injuria et contumelia immunitatem carnis ediscunt, cuinam fidei testimonium signant, nisi qua credi oportet, haec futurae integritatis esse documenta? Figurae enim nostrae fuerunt, Apostolo auctore, quae scripta sunt, ut et Dominum potentiorem credamus omni corporum lege, et carnis magis utique conservatorem, cujus etiam vestimenta, etiam calciamenta protexit.
60
CAPUT LIX.
60
Sed futurum, inquis, aevum alterius est dispositionis et aeternae; igitur hujus aevi substantiam non aeternam diversa possidere non posse. Plane, si homo propter dispositionem futuram, et non dispositio propter hominem. Sedenim Apostolus scribens: Sive mundus, sive vita, sive mors, sive futura, sive praesentia, omnia vestra sunt, eosdem constituit haeredes etiam futurorum. Nihil tibi largitur Esaias dicens: Omnis caro foenum; et alibi: Et videbit omnis caro salutare Domini. Exitus, non substantias distinxit. Quis enim judicium Dei non in sententia duplici statuit, salutis et poenae? Omnis igitur caro foenum, quae igni destinatur; et omnis caro videbit salutare Domini, quae saluti ordinatur. Ego me scio neque alia carne adulteria commisisse, neque nunc alia carne ad continentiam eniti. Si quis est bina pudenda circumferens, potest jam et demere foenum carnis immundae, et solam sibi reservare, quae visura sit Domini salutare. Sed cum idem Prophetes etiam nationes ostendat, nunc deputatas velut pulverem et salivam, nunc speraturas et credituras in nomen et in brachium Domini, numquid et de nationibus fallimur? et aliae quidem sunt crediturae, aliae in pulverem deputatae, ex diversitate substantiae? Sed et Christus intra oceanum, et de isto coelo quod nobis incubat, verum lumen nationibus offulsit; et ipsi Valentiniani hic errare didicerunt; nec alia erit forma nationum credentium, nisi quae et non credentium, de carne, de anima. Sicut ergo easdem nationes non genere, sed sorte distinxit; ita et carnes, quae in ipsis nationibus una substantia est, non materia, sed mercede disjunxit.
61
CAPUT LX.
61
Ecce autem, ut adhuc controversiam exaggerent, carni maxime eidem, de officiis quoque membrorum argumentantur, aut et ipsa dicentes permanere debere in suis operibus et fructibus, ut eidem corpulentiae adscripta; aut, quia constet discessura esse officia membrorum, corpulentiam quoque eradant: cujus scilicet perseverantia credenda non sit utique sine membris, quia nec membra credenda sint sine officiis. Quo enim jam, inquiunt, spelunca haec oris, et dentium statio, et gulae lapsus, et compitum stomachi, et alvi gurges, et intestinorum perplexa proceritas, cum esui et potui locus non erit? Quo hujusmodi membra admittunt, subigunt, devolvunt, dividunt, digerunt, egerunt? quo manus ipsae et pedes et operarii quique artus, cum victus etiam cura cessabit? quo renes conscii seminum, et reliqua genitalium utriusque sexus, et conceptuum stabula, et uberum fontes, decessuro concubitu, et foetu, et educatu? postremo, quo totum corpus, totum scilicet vacaturum? Ad haec ergo praestruximus, non oportere committi futurorum atque praesentium dispositiones, intercessura tunc demutatione: et nunc superstruimus officia ista membrorum necessitatibus vitae hujus eo usque consistere, donec et ipsa vita transferatur a temporalitate in aeternitatem, sicut animale corpus in spiritale, dum mortale istud induet immortalitatem, et corruptivum istud incorruptelam; et ipsa autem liberata tunc vita a necessitatibus, liberabuntur et membra ab officiis; nec ideo non erunt necessaria. Licet enim officiis liberentur, sed judiciis retinentur; ut quis referat per corpus, prout gessit. Salvum enim hominem tribunal Dei exigit; salvum vero sine membris non licet eum, ex quorum non officiis, sed substantiis constat. Nisi forte, et navem sine carina, sine prora, sine puppi, sine compaginis totius incolumitate salvam adseverabis. Et tamen navem procella dissipatam, vel carie dissolutam, redactis et recuratis omnibus membris, eamdem saepe conspeximus etiam titulo restitutionis gloriantem. De Dei artificio, et arbitrio, et jure, torquemur? Porro, si dives Dominus et liberalis, adfectui aut gloriae suae praestans solam navis restitutionem, hactenus eam voluerit operari, idcirco tu negabis necessariam illi compaginem pristinam, ut exinde jam vacaturam, cum soli saluti navis sine operatione conveniat? Igitur hoc tantummodo discere sufficit, an Dominus, hominem saluti destinando, carnem destinarit, an eamdem velit denuo esse, quam non debebis ex futura membrorum vacatione praescribere denuo esse non posse. Licet enim esse quid denuo, et nihilominus vacare; nec potest autem dici vacare, si non sit. At enim si sit, poterit et non vacare: nihil enim apud Deum vacabit.
62
CAPUT LXI.
62
Sed accepisti, homo, os ad vorandum atque potandum: cur non potius ad eloquendum, ut a caeteris animalibus distes? cur non potius ad praedicandum Deum, ut etiam hominibus antistes? Denique, Adam ante nomina animalibus enuntiavit, quam de arbore decerpsit; ante etiam prophetavit, quam voravit. Sed accepisti dentes ad macellum corrodendum: cur non potius ad omnem hiatum et rictum tuum coronandum? cur non potius ad pulsus linguae temperandos, ad vocis articulos offensione signandos? Denique et edentulos audi et vide, ut honori oris, et organum dentium quaeras. Forata sunt inferna in viro et in foemina, nimirum qua libidines fluitent: cur non magis qua potuum defruta colentur? Est adhuc foeminis intus, quo semina congerantur: an quo sanguinis onera secedant, quem pigrior sexus discutere non sufficit? Dicenda enim et haec, quatenus, quae volunt et quorum volunt, et qualiter volunt, officia membrorum ludibriose, de industria suffundendae resurrectionis, oblatrant; non recogitantes, ipsas prius caussas necessitatis tunc vacaturas, cibi famem, et potus sitim, et concubitus genituram, et operationis victum. Sublata enim morte, neque victus fulcimenta ad praesidia vitae, neque generis supparatura gravis erit membris. Caeterum, et hodie vacare intestinis et pudendis licebit. Quadraginta diebus Moses et Helias jejunio functi, solo Deo alebantur. Jam tunc enim dedicabatur, Non in pane vivet homo, sed in Dei verbo. Ecce virtutis futurae liniamenta. Nos quoque, ut possumus, os cibo excusamus; etiam sexum a congressione subducimus. Quot spadones voluntarii? quot virgines Christo maritatae? quot steriles utriusquae naturae, infructuosis genitalibus structi? Nam si et hic jam vacare est et officia et emolumenta membrorum temporali vacatione, ut in temporali dispositione, nec homo tamen minus salvus est; proinde homine salvo, et quidem magis tunc, ut in aeterna dispositione, magis non desiderabimus, quae jam hic non desiderare consuevimus.
63
CAPUT LXII.
63
Sed huic disceptationi finem Dominica pronuntiatio imponit. Erunt, inquit, tanquam angeli. Si non nubendo, quia nec moriendo, utique nec ulli simili necessitati succidendo corporalis conditionis. Quia et angeli aliquando tanquam homines fuerunt, edendo et bibendo, et pedes lavacro porrigendo: humanam enim induerant superficiem, salva intus substantia propria. Igitur, si angeli, facti tanquam homines, in eadem substantia spiritus carnalem tractationem susceperunt, cur non et homines, facti tanquam angeli, in eadem substantia carnis spiritalem subeant dispositionem, non magis solennibus carnis obnoxii sub angelico indumento, quam angeli tunc solennibus spiritus sub humano? Nec ideo non permansuri in carne, quia non et in solennibus carnis: cum nec angeli ideo non et in spiritu permanserint, quia non et in solemnibus spiritus. Denique, non dixit, Erunt angeli, ne homines negaret: sed, tanquam angeli, ut homines conservaret. Non abstulit substantiam, cui similitudinem attribuit.
64
CAPUT LXIII.
64
Resurget igitur caro, et quidem omnis, et quidem ipsa, et quidem integra. In deposito est ubicumque apud Deum, per fidelissimum sequestrem Dei et hominum Jesum Christum, qui et homini Deum, et hominem Deo reddet, carni spiritum, et spiritui carnem. Utrumque jam in semetipso faederavit, sponsam sponso, et sponsum sponsae comparavit. Nam et si animam quis contenderit sponsam, vel dotis nomine sequetur animam caro. Non erit anima prostituta, ut nuda suscipiatur a sponso: habet instrumentum, habet cultum, habet mancipium suum carnem; ut collactanea comitabitur. Sed caro est sponsa, quae et in Christo Jesu spiritum sponsum per sanguinem pacta est. Hujus interitum quem putas, secessum scias esse. Non sola anima seponitur; habet et caro secessus suos interim, in aquis, in ignibus, in alitibus, in bestiis. Cum in haec dissolvi videtur, velut in vasa transfunditur. Si etiam ipsa vasa defecerint, cum de illis quoque effluxerit, in suam matricem terram quasi per ambages resorbetur, ut rursus ex illa repraesentetur Adam, auditurus a Domino: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est: vere tunc compos mali quod evasit, et boni quod invasit. Quid, anima, invides carni? nemo tam proximus tibi, quem post Dominum diligas: nemo magis frater tuus, quae tecum etiam in Deo nascitur. Tu potius illi exorare debueras resurrectionem; per te, si forte, deliquit. Sed nihil mirum si odisti, cujus auctorem quoque respuisti; quam et in Christo, aut negare, aut mutare consuevisti. Proinde et ipsum Sermonem Dei, qui caro factus est, vel stylo vel interpretatione corrumpens, arcana etiam apocryphorum superducens, blasphemiae fabulas. At enim Deus omnipotens, adversus haec incredulitatis et perversitatis ingenia providentissima gratia sua effundens in novissimis diebus de suo Spiritu in omnem carnem, in servos suos et ancillas, et fidem laborantem resurrectionis carnalis animavit, et pristina instrumenta manifestis verborum et sensuum luminibus, ab omni ambiguitatis obscuritate purgavit. Nam quia haereses esse oportuerat, ut probabiles quique manifestarentur; hae autem sine aliquibus occasionibus Scripturarum audere non poterant; idcirco pristina instrumenta quasdam materias illis videntur subministrasse, et ipsas quidem iisdem literis revincibiles. Sed, quoniam nec dissimulare Spiritum Sanctum oportebat, quo minus et ejusmodi eloquiis superinundaret, quae nullis haereticorum versutiis semina subspargerent, imo et veteres eorum cespites vellerent; idcirco jam omnes retro ambiguitates, et quas volunt parabolas, aperta atque perspicua totius sacramenti praedicatione discussit, per novam prophetiam de Paracleto inundantem; cujus si hanseris fontes, nullam poteris sitire doctrinam, nullus te ardor exuret quaestionum; resurrectionem quoque carnis usquequaque potando, refrigerabis.

Intertext edge

Open linked passage

Note