Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Spectaculis
TertullianSpec 24 · perseus-lat2More by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Perseus Lat2
24.1
24.1
Quot adhuc modis probavimus, nihil ex his quae spectaculis deputantur placitum deo esse! At congruens servo dei quod deo placitum non sit? Si omnia propter diabolum instituta et ex diaboli rebus instructa monstravimus (nihil enim non diaboli est quicquid dei non est vel deo displicet),hoc erit pompa diaboli, adversus quem in signaculo fidei eieramus. Quod autem eieramus, neque facto neque dicto neque visu neque conspectu participare debemus. Ceterum sic nos eieramus et rescindimus signaculum rescindendo testationem eius. Numquid ergo superest, ut ab ipsis ethnicis responsum flagitemus? Illi nobis iam renuntient, an liceat Christianis spectaculo uti. Atquin hinc vel maxime intelligunt factum Christianum, de repudio spectaculorum. Itaque negat manifeste qui per quod agnoscitur tollit. Quid autem spei superest in eiusmodi homine? Nemo in castra hostium transit nisi proiectis armis suis, nisi destitutis signis et sacramentis principis sui, nisi pactus simul perire.

Intertext edge

Open linked passage

Note