Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Baptismo
TertullianOn Baptism 10 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
10.1
Diximus quantum mediocritati nostrae licuit de universis quae baptismi religionem instruunt. nunc ad reliquum statum eius aeque ut potero progrediar de quaestiunculis quibusdam. baptismus a Ioanne denuntiatus iam tunc habuit quaestionem ab ipso quidem domino propositam ad pharisaeos, caelestisne is baptismus esset an veto terrenus: de quo illi non valuerunt constanter respondere, utpote non intelligentes quia nec credentes.
10.2
nos quidem quantula fide sumus tantulo et intellectu possumus aestimare divinum quidem eum baptismum fuisse, mandatu tamen non et potestate, quod et Ioannem a domino missum legimus in hoc munus, ceterum humanum condicione. nihil enim caeleste praestabat, sed caelestibus praeministrabat, paenitentiae scilicet praepositus quae est in hominis voluntate.
10.3
denique legis doctores et pharisaei, qui credere noluerunt, nec paententiam inire voluerunt. quodsi paenitentia humanum est et baptismus ipsius eiusdem condicionis fuerit necesse est: aut daret et spiritum sanctum et remissionem peccatorum si caelestis fuisset. sed neque peccata dimittit neque spiritum indulget nisi solus deus.
10.4
etiam ipse dominus nisi ipse prius ascenderet ad patrem aliter negavit spiritum descensurum. ita quod dominos nondum conferebat servus utique praestare non posset. adeo postea in Actin Apostolorum invenimus[ quoniam] qui Ioannis baptismum habebant spiritum accepisse sanctum, quem ne auditu quidem noverant.
10.5
ergo non erat caeleste quod caelestia non exhibebat, cum ipsum quod caeleste in Ioanne fuerat, spiritus prophetiae, post totius spiritus in dominum translationem usque adeo defecerit ut quem praedicaverat, quem advenientem designaverat, postmodum an ipse esset miserit sciscitatum. agebatur itaque baptismus paenitentiae quasi candidatus remissionis et sanctificarionis in Christo subsecuturae.
10.6
nam quod legimus, Praedicabat baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, in futuram remissionem enuntiatum est, siquidem paenitentia antecedit, remissio sequitur, et hoc est viam praeparare: qui autem praeparat non idem ipse perficit sed alii perficiendum procurat.
10.7
ipse profitetur sua non esse caelestia sed Christi dicendo, Qui de terra est terrena loquitur, qui de supernis venit super omnes est: item soli se paenitentiae tinguere, venturum mox qui tingueret in spiritu et igni: scilicet quia vera et stabilis fides spiritu tinguitur in salutem, simulata autem et infirma igni tinguitur in iudicium.

Intertext edge

Open linked passage

Note