Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Baptismo
TertullianOn Baptism 14 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
14.1
Sed et de ipso apostolo revolvunt, quod dixerit, Non enim me ad tinguendum Christus misit, quasi hoc argumento baptismus adimatur. cur ergo tint Gaium et Crispum et Stephanae domum? quanquam etsi non eum miserat Christus ad tinguendum, attamen aliis apostolis praeceperat tinguere.
14.2
verum haec pro condicione tunc temporis ad Corinthios scripta sunt, quoniam schismata inter illos et dissensiones movebantur dum alius Paulo se deputet, alius Apollo. propter quod pacificus apostolus, ne sibi omnia defendere videretur, non ad tinguenduxn se missum ait sed ad praedicandum. nam et prius est praedicare, posterius tinguere si prius praedicatum. puto autem licuit et tinguere cui licuit et praedicare.

Intertext edge

Open linked passage

Note