Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Poenit
TertullianOn Poenit 10 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
10.0.1
Plerosque tamen hoc opus ut publicationem sui aut suffugere aut de die in diem differre praesumo pudoris magis memores quam salutis, velut illi, qui in partibus vere- cundioribus corporis contracta vexatione conscientiam me- dentium vitant et ita cum erubescentia sua pereunt.
10.0.2
In- tolerandum scilicet pudori domino offenso satisfacere, saluti prodactae reformari! Ne tu verecundia bonus, ad delinquen- dum expandens frontem, ad deprecandum vero subducens!
10.0.3
Ego rubori locum non facio, cum plus de detrimento eius adquiro, cum ipse hominem quodammodo exhortatur' ne me respexeris', dicens,' pro te mibi melius est perire'.
10.0.4
Certe periculum eius tunc, si forte, onerosum est, cum penes in- sultatores in risiloquio consistit, ubi de alterius ruina alter attollitur, ubi prostrato superscenditur; ceterum inter fratres atque conservos, ubi communis spes metus gaudium dolor pas- sio, quia communis spiritus de communi domino et patre, quid tu hos aliud quam te opinaris?
10.0.5
Quid consortes casuum tuorum ut plausores fugis? Non potest corpus de unius membri vexatione laetum agere: condoleat universum et ad remedium conlaboret necesse est.
10.0.6
In uno et altero ecclesia est, ecclesia vero Christus: ergo, cum te ad fratrum genua protendis, Christum contrectas, Christum exoras; aeque illi cum super te lacrimas agunt, Christus patitur, Christus patrem deprecatur. Facile inpetratur semper quod filius postulat.
10.0.7
Grande plane emolumentum verecundiae occultatio delicti pollicetur! Videlicet si quid humanae notitiae sub- duxerimus, proinde et dominum celabimus?
10.0.8
Adeone existi- matio hominum et dei conscientia comparantur? An melius est damnatum latere quam palam absolvi?
10.0.9
' Miserum est sic ad exomologesin pervenire'. Malo enim† amans si per- venitur; sed ubi paenitendum est, deserit miserum, quia factum est salutare.
10.0.10
Miserum est secari et cauterio exuri et pulveris alicuius mordacitate cruciari: tamen quae per insuavitatem medentur, et emolumento curationis offensam sui excusant et praesentem iniuriam superventurae utilitatis gratia commendant.

Intertext edge

Open linked passage

Note