Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Poenit
TertullianOn Poenit 12 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
12.0.1
Si de exomologesi retractas, gehennam in corde considera, quam tibi exomologesis extinguet, et poenae prius magnitudinem imaginare, ut de remedii adoptione non dubi- tes.
12.0.2
Quid illum thesaurum ignis aeterni existimamus, cum fumariola quaedam eius tales flammarum ictus suscitent, ut proximae urbes aut iam nullae extent aut idem sibi de die sperent?
12.0.3
Dissiliunt superbissimi montes ignis intrinsecus feti et,— quod nobis iudicii perpetuitatem probat—, cum dissiliant, cum devorentur, numquam tamen finiuntur!
12.0.4
Quis haec supplicia interim montium non iudicii minantis exem- plaria deputabit? quis scintillas tales non magni alicuius et inaestimabilis foci missilia quaedam et exercitatoria iacula consentiet?
12.0.5
Igitur cum scias adversus gehennam post prima illa intinctionis dominicae munimenta esse adhuc in exomologesi secunda subsidia, cur salutem tuam deseris, cur cessas ad- gredi quod scias mederi tibi?
12.0.6
Mutae quidem animae et inrationabiles medicinas sibi divinitus adtributas in tempore agnoscunt: cervus sagitta transfixus, ut ferrum et inrevoca- biles moras eius de vulnere expellat, scit sibi dictamnum eden- dam; hirundo si excaecauerit pullos, novit illos oculare rursus 12. 19 cf. Plin. Nat. hist. VIII 97 de sua chelidonia:
12.0.7
peccator restituendo sibi institutam a domino exomologesin sciens praeteribit illam, quae Baby- lonium regem in regna restituit? Diu enim paenitentiam domino immolarat septenni squalore exomologesin operatus, unguium leoninum in modum efferatione et capilli incuria horrorem aquilinum praeferente. Pro malae tractationis felicitatem! quem homines perhorrebant, deus recipiebat.
12.0.8
Contra autem Aegyptius imperator qui populum dei ali- quando adflictum, diu domino suo denegatum persecutus[ in] proelio inruit, post tot documenta plagarum discidio maris, quod soli populo pervium licebat, revolutis fluctibus perit: pae- nitentiam enim et ministerium eius, exomologesin, abiecerat!
12.0.9
Quid ego ultra de istis duabus humanae salutis quasi plancis, stili potius negotium quam officium conscientiae meae curans? Peccator enim omnium notarum cum sim nec ulli rei nisi paenitentiae natus, non facile possum super illa tacere, quam ipse quoque et stirpis humanae et offensae in dominum princeps Adam exomologesi restitutus in para- disum suum non tacet!

Intertext edge

Open linked passage

Note