Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Poenit
TertullianOn Poenit 1 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
1.0.1
Paenitentiam hoc genus homines quod et ipsi retro fuimus, caeci sine domini lumine, natura tenus norunt passionem animi quandam esse quae obveniat de offensa sententiae prioris.
1.0.2
Ceterum a ratione eius tantum absunt quantum ab ipso rationis auctore. Quippe res dei ratio quia deus omnium conditor nihil non ratione providit disposuit ordinavit nihilque non ratione tractari intellegique voluit.
1.0.3
Igitur ignorantes quique deum rem quoque eius ignorent necesse est quia nullius omnino thesaurus extraneis patet. Itaque universam vitae conversationem sine gubernaculo ra- tionis transfretantes inminentem saeculo procellam evitare non norunt.
1.0.4
Quam autem in paenitentiae actu inrationabiliter deversentur, vel uno isto satis erit expedire cum illam etiam in bonis factis suis adhibent. Paenitet fidei amoris simplicitatis liberalitatis patientiae misericordiae:
1.0.5
prout quid in in- gratiam cecidit, semetipsos execrantur quia benefecerint, eamque maxime paenitentiae speciem quae optimis operibus inrogatur in corde figunt meminisse curantes ne quid boni rursus praestent. Contra paenitentiae malorum levius incu- bant: denique facilius per eandem delinquunt quam per eandem recte faciunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note