Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Poenit
TertullianOn Poenit 3 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
3.0.1
Quorum ergo paenitentia iusta et debita videatur, id est quae delicto deputanda sint, locus quidem expostulat denotare, sed otiosum videri potest.
3.0.2
Domino enim cognito ultro spiritus a suo auctore respectus emergit ad notitiam veritatis et admissus ad dominica praecepta ex ipsis statim eruditur id peccato deputandum, a quo deus arceat: quoniam, cum deum grande quid boni constet esse, utique bono nisi malum non displiceret, quod inter contraria sibi nulla ami- citia est.
3.0.3
Praestringere tamen non pigebit delictorum quae- dam esse carnalia, id est corporalia, quaedam vero spiritalia— nam cum ex hac duplicis substantiae eongregatione con- fectus homo sit, non aliunde delinquit quam unde constat—;
3.0.4
sed non eo inter se differunt, quod corpus et spiritus duo sunt, atquin eo magis paria sunt, quia duo unum efficiunt, ne quis pro diversitate materiarum peccata earum discernat ut alterum altero levius aut gravius existimet.
3.0.5
Siquidem et caro et spiritus dei res, alia manu eius expressa, alia ad- flatu[ eius] consummata; cum ergo ex pari ad dominum per- tineant, quodcumque eorum deliquerit ex pari dominum offendit.
3.0.6
An tu discernas actus carnis et spiritus, quorum et in vita et in morte et in resurrectione tantum communi- onis atque consortii est, ut pariter tunc aut in vitam aut in iudicium suscitentur, quia scilicet pariter aut deliquerint aut innocenter egerint?
3.0.7
Hoc eo praemisimus ut non minorem alteri quam utrique parti, si quid deliquerit, paenitentiae necessitatem intellegamus inpendere; communis reatus amborum est, com- munis et iudex, deus scilicet: communis igitur et paenitentiae medella.
3.0.8
Exinde spiritalia et corporalia nominantur, quod delictum omne aut agitur aut cogitatur, ut corporale sit quod in facto est quia factum ut corpus et videri et contingi habet, spiritale vero quod in animo est quia ut spiritus neque videtur neque tenetur.
3.0.9
Per quod ostenditur non facti solum, verum et voluntatis delicta vitanda et paenitentia purganda esse. Neque enim, si mediocritas humana facti solummodo iudicat quia voluntatis latebris par non est, idcirco[ etiam] crimina eius etiam sub deo neglegamus.
3.0.10
Deus in omnia sufficit; nihil a conspectu eius remotum unde omnino delinquitur; quia non ignorat, nec omittit quominus in iudicium decernat: dissimulator et praevaricator perspicaciae suae non est!
3.0.11
Quid quod voluntas facti origo est? Viderint enim, si qua casui aut necessitati aut ignorantiae inputantur, quibus exceptis iam non nisi voluntate delinquitur.
3.0.12
Cum ergo facti origo sit, non tanto potior ad poenam est quanto princi- palis ad culpam? Qua ne tunc quidem liberatur cum aliqua difficultas perpetrationem eius intercipit: ipsa enim sibi inputatur nec excusari poterit per illam perficiendi infeli- citatem, operata quod suum fuerat.
3.0.13
Denique dominus quemadmodum se adiectionem legi superstruere demonstrat nisi et voluntatis interdicendo delicta? Cum adulterum non eum solum definit qui comminus in alienum matrimonium cecidisset, verum etiam illum qui adspectus concupiscentia contaminasset.
3.0.14
Adeo quod prohibetur administrare, satis periculose animus sibi repraesentat et temere per voluntatem expungit effectum. Cuius voluntatis cum vis tanta sit ut nos solatio sui saturans pro facto cedat, pro facto ergo plectetur.
3.0.15
Vanissimum est dicere:' volui nec tamen feci'; atquin perficere debes quia vis, aut nec velle quia nec perficis.
3.0.16
Sed ipse conscientiae tuae confessionem pronuntias, nam si bonum concupisceres, perficere gestisses; porro si ut malum non perficis, nec concupiscere debueras: quaqua te constitueris, crimini adstringeris qua aut malum volueris aut bonum non adinpleveris!

Intertext edge

Open linked passage

Note