On Poenit
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
6.0.1
Quidquid ergo mediocritas nostra ad paenitentiam semel capessendam et perpetuo continendam suggerere conata est, omnes quidem debitos domino spectat ut omnes salutis in promerendo deo petitores, sed praecipue novitiolis istis in- minet, qui cum maxime incipiunt divinis sermonibus aures rigare quique ut catuli infantiae adhuc recentis necdum per- fectis luminibus incerta reptant et dicunt quidem pristinis renuntiare et paenitentiam adsumunt, sed includere eam neglegunt.
6.0.2
Interpellat enim illos ad desiderandum ex pris- tinis aliquid ipse finis desiderandi, velut poma, cum iam in acorem vel amaritudinem senescere incipiunt, ex parte aliqua tamen adhuc ipsi gratiae suae adulantur.
6.0.3
Omne praeterea cunctationis et tergiversationis erga paenitentiam vitium praesumptio intinctionis inportat. Certi enim indubitatae veniae delictorum medium tempus interim furantur et commeatum sibi faciunt delinquendi quam eru- ditionem non delinquendi.
6.0.4
Quam porro ineptum, quam( perversum), paenitentiam non adimplere et veniam delicto- rum sustinere, hoc est pretium non exhibere et ad mercem manum emittere! Hoc enim pretio dominus veniam addicere instituit, hac paenitentiae conpensatione redimendam pro- ponit inpunitatem.
6.0.5
Si ergo qui venditant prius nummum quo paciscuntur examinant, ne scalptus ne versus ne adulter, non etiam dominum credimus paenitentiae probationem prius inire tantam nobis mercedem, perennis scilicet vitae, conces- surum?
6.0.6
' Sed differamus tantisper paenitentiae veritatem: tunc opinor emendatos licebit, cum absolvimur'. Nullo pacto, sed cum pendente venia poena prospicitur, cum adhuc liberari non meremur, ut possimus mereri, cum deus comminatur, non cum ignoscit.
6.0.7
Quis enim servus, posteaquam liber- tate mutatus est, furta sua et fugas sibi inputat? quis miles, postquam castris suis emissus est, pro notis suis satagit?
6.0.8
Peccator ante veniam deflere se debet, quia tempus pae- nitentiae idem quod periculi et timoris.
6.0.9
Neque ego renuo divinum beneficium, id est abolitionem delictorum, inituris aquam omnimodo salvum esse; sed ut eo pervenire contingat elaborandum est. Quis enim tibi tam infidae paenitentiae viro asperginem unam cuiuslibet aquae commodabit?
6.0.10
Furto quidem adgredi et praepositum huius rei adseverationibus tuis circumduci facile est: sed deus thesauro suo providet, nec sinet obrepere indignos. Quid denique ait? Nihil oc- cultum quod non revelabitur: quantascumque tene- bras factis tuis superstruxeris, deus lumen est!
6.0.11
Quidam autem sic opinantur, quasi deus necesse habeat praestare etiam indignis quod spopondit, et liberali- tatem eius faciunt servitutem.
6.0.12
Quodsi necessitate nobis symbolum mortis indulget, ergo invitus facit; quis autem pro- mittit permansurum et quod tribuerit invitus?
6.0.13
Non enim multi postea excidunt? non a multis donum illud auferetur? Hi sunt scilicet qui obrepunt, qui paenitentiae fidem adgressi super harenas domum ruituram conlocant!
6.0.14
Nemo ergo sibi aduletur quia inter auditorum tiro- cinia deputatur, quasi eo etiamnunc sibi delinquere liceat: dominum simul cognoveris timeas, simul inspexeris reverearis!
6.0.15
Ceterum quid te cognovisse interest, cum isdem incubas quibus retro ignarus? Quid autem te a perfecto servo dei separat? An alius est intinctis Christus, alius audienti- bus?
6.0.16
Num alia spes uel merces, alia formido iudicii, alia necessitas paenitentiae? Lavacrum illud obsignatio est fidei, quae fides a paenitentiae fide incipitur et commendatur.
6.0.17
Non ideo abluimur ut delinquere desinamus, sed quia desiimus, quoniam iam corde loti sumus: haec enim prima audientis intinctio est. Metus integer exinde quod dominum senserit; fides sana conscientia semel paenitentiam amplexata!
6.0.18
Ceterum si ab aquis peccare desistimus, necessitate, non sponte, innocentiam induimus. Quis ergo in bonitate praecellens? cui non licet aut cui displicet malo esse? qui iu- betur an qui delectatur a crimine vacare?
6.0.19
Ergo nec a furto manus avertamus, nisi claustrorum duritia repugnet, nec oculos a stupri concupiscentiis refrenemus, nisi a custodibus corporum obstructi, si nemo domino debitus delinquere desinet nisi intinctione alligatus.
6.0.20
Quodsi qui ita senserit, nescio an intinctus magis contristetur quod peccare desierit, quam laetetur quod evaserit! Itaque audientes optare in- tinctionem, non praesumere oportet.
6.0.21
Qui enim optat, honorat; qui praesumit, superbit; in illo verecundia, in isto autem petulantia apparet; ille satagit, hic neglegit; ille eme- rere cupit, at hic ut debitum sibi repromittit; ille sumit, hic invadit.
6.0.22
Quem censeas digniorem nisi emendatiorem? quem emendatiorem nisi timidiorem et idcirco vera paeni- tentia functum? timuit enim adhuc delinquere, ne non merere- tur accipere.
6.0.23
At ille praesumptor cum sibi repromitteret, securus scilicet, timere non potuit: sic nec paenitentiam implevit, quia instrumento paenitentiae, id est metu, caruit.
6.0.24
Praesumptio inverecundiae portio est: inflat petitorem, despicit datorem; itaque decipit nonnumquam. Ante enim quam debeatur repromittit, quo semper is qui est praesta- turus offenditur.