On Poenit
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
7.0.1
Hucusque, Christe domine, de paenitentiae disci- plina servis tuis dicere vel audire contingat, quousque etiam delinquere non oportet et audientibus: vel nihil iam de pae- nitentia noverint, nihil eius requirant.
7.0.2
Piget secundae, immo iam ultimae spei subtexere mentionem, ne retractantes de residuo auxilio paenitendi spatium adhuc delinquendi demonstrare videamur.
7.0.3
Absit ut aliquis ita interpretetur, quasi eo sibi etiamnunc pateat ad delinquendum, quia patet ad paenitendum, et redundantiam clementiae caelestis libi- dinem faciat humanae temeritatis!
7.0.4
Nemo idcirco deterior sit, quia dominus melior est, totiens delinquendo quotiens et ignoscitur: ceterum finem utique evadendi habebit, qui of- fendendi non habebit. Evasimus semel: hactenus periculosis nosmetipsos inferamus etsi iterum evasuri videmur.
7.0.5
Pleri- que naufragio liberati exinde repudium et navi et mari dicunt et dei beneficium, salutem suam scilicet, memoria periculi honorant. Laudo timorem, diligo verecundiam: nolunt iterum divinae misericordiae oneri esse, formidant videri inculcare quod consecuti sunt; bona certe sollicitudine iterum experiri devitant quod semel didicerunt timere.
7.0.6
Ita modus temeri- tatis testatio est timoris; timor autem hominis dei honor est.
7.0.7
Sed enim pervicacissimus hostis ille numquam malitiae suae otium facit, atquin tunc maxime saevit cum hominem plene sentit liberatum, tunc plurimum accenditur cum extin- guitur.
7.0.8
Doleat et ingemiscat necesse est venia peccatorum permissa tot in homine mortis opera diruta, tot titulos domina- tionis retro suae erasos. Dolet quod ipsum et angelos eius Christo servus ille peccator iudicaturus est.
7.0.9
Itaque obser- vat obpugnat obsidet, si qua possit aut oculos concupiscentia carnali ferire aut animum inlecebris saecularibus inretire aut fidem terrenae potestatis formidine evertere aut a via certa perversis traditionibus detorquere; non scandalis, non temptationibus deficit.
7.0.10
Haec igitur venena eius pro- videns deus clausana licet ignoscentiae ianuam et intinctionis sera obstructam aliquid adhuc permisit patere: conlocavit in vestibulo paenitentiam secundam, quae pulsantibus pate- faciat, sed iam semel quia iam secundo, sed amplius num- quam quia proxime frustra.
7.0.11
Non enim et hoc semel satis est? Habes quod iam non merebaris: amisisti enim quod acceperas. Si tibi indulgentia domini adcommodat, unde restituas quod amiseras, iterato beneficio gratus esto, nedum ampliato.
7.0.12
Maius[ est] enim restituere quam dare, quoniam miserius est perdidisse quam omnino non accepisse. Verum non statim succidendus ac subruendus est animus despe- ratione, si secundae quis paenitentiae debitor fuerit.
7.0.13
Pigeat sane peccare rursus, sed rursus paenitere non pigeat; pudeat iterum periclitari, sed[ non] iterum liberari neminem pudeat: iterandae valitudinis iteranda medicina est.
7.0.14
Gratus in dominum extiteris, si quod tibi denuo offert, non recusaveris. Offendisti sed reconciliari adhuc potes: habes cui satis- facias et quidem volentem!