On Poenit
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
8.0.1
Id si dubitas, evolve quae spiritus ecclesiis dicat: desertam dilectionem Ephesiis inputat, stuprum et idolothy- torum esum Thyatirenis exprobat, Sardos non plenorum operum incusat, Pergamenos docentes perversa reprehendit, Laudicenos divitiis fidentes obiurgat: et tamen omnes ad paenitentiam commonet, sub comminationibus quidem.
8.0.2
Non comminaretur autem non paenitenti, si non ignosceret pae- nitenti, dubium, si non et alibi hanc clementiae suae pro- fusionem demonstrasset: Non, ait, qui ceciderit, resurget et qui aversatus fuerit, convertetur?
8.0.3
Ille est scilicet, ille[ est] qui misericordiam mavult quam sacrificia. Laetan- tur caeli et qui illic angeli paenitentia hominis; heus tu peccator, bono animo sis: vides ubi de tuo gaudeatur!
8.0.4
Quid illa similitudinum dominicarum argumenta nobis volunt? Quod mulier dragmam perdit et requirit et repperit,[ et] amicas ad gaudium invitat, nonne restituti peccatoris exemplum est?
8.0.5
Errat et una pastori ovicula, sed grex una carior non erat; una illa conquiritur, una pro omnibus desideratur, et tamen invenitur et humeris pastoris ipsius refertur: multum enim errando laboraverat.
8.0.6
Illum etiam mitissimum patrem non tacebo qui prodigum filium revocat et post inopiam paenitentem libens suscipit, inmolans vitu- lum praeopimum convivio gaudium suum exornat: quidni? filium enim invenerat quem amiserat, cariorem senserat quem lucri fecerat.
8.0.7
Quis ille nobis intellegendus pater? Deus scilicet: tam pater nemo, tam pius nemo.
8.0.8
Is ergo te filium suum, etsi acceptum ab eo prodegeris, etsi nudus redieris, recipiet quia redisti magisque de regressu tuo quam de alterius so- brietate laetabitur, sed si paeniteas ex animo, si famem tuam cum saturitate mercennariorum paternorum conpares, si porcos inmundum relinquas pecus, si patrem repetas vel offensum Deliqui dicens, pater, nec dignus ego iam vo- cari tuus.
8.0.9
Tantum relevat confessio delictum quantum dissimulatio exaggerat; confessio enim satisfactionis consilium est, dissimulatio contumaciae.