Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Poenit
TertullianOn Poenit 9 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
9.0.1
Huius igitur paenitentiae secundae et unius quanto in arto negotium est tanto operosior probatio ut non consci- entia sola praeferatur, sed aliquo etiam actu administretur.
9.0.2
Is actus, qui magis Graeco vocabulo exprimitur et fre- quentatur, exomologesis est qua delictum nostrum domino confitemur, non quidem ut ignaro, sed quatenus satisfactio confessione disponitur, confessione paenitentia nascitur, paenitentia deus mitigatur.
9.0.3
Itaque exomologesis proster- nendi et humilificandi hominis disciplina est conversationem iniungens misericordiae inlicem, de ipso quoque habitu atque victu:
9.0.4
mandat sacco et cineri incubare, corpus sordibus obscurare, animum maeroribus deicere, illa quae peccant tristi tractatione mutare; ceterum pastum et potum pura nosse, non ventris scilicet sed animae causa; plerumque vero ieiuniis preces alere, ingemiscere, lacrimari et mugire dies noctesque ad dominum deum tuum, presbyteris advolvi,[ et] aris dei adgeniculari, omnibus fratribus legationem de- precationis suae iniungere.
9.0.5
Haec omnia exomologesis, ut paenitentiam commendet, ut de periculi timore dominum honoret, ut in peccatorem ipsa pronuntians pro dei indig- natione fungatur et temporali afflictatione aeterna supplicia non dicam frustretur, sed expungat.
9.0.6
Cum igitur provolvit hominem, magis relevat; cum squalidum facit, magis emun- datum reddit; cum accusat, excusat; cum condemnat, ab- solvit: in quantum non peperceris tibi, in tantum tibi deus, crede, parcet!

Intertext edge

Open linked passage

Note