De Oratione
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
13.1
Ceterum quae ratio est manibus quidem ablutis, spiritu vero sordente orationem obire, quando et ipsis manibus spiritales munditiae sint necessariae, ut a falso, a caede, a saeuitia, a ueneficiis, ab idololatria ceterisque maculis, quae spiritu conceptae manuum opera transiguntur, purae alleuentur? Hae sunt verae munditiae, non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem, etiam cum a lauacro totius corporis veniunt, aquam sumentes.
13.2
Id cum scrupulosis percunctarer et rationem requirerem, comperi commemorationem esse Pilati: eum manus abluisse in Domini deditione. Nos Dominum adoramus, non dedimus, immo et aduersari debemus deditoris exemplo nec propterea manus abluere, nisi ob aliquod conversationis humanae inquinamentum conscientiae causa. Ceterum satis mundae sunt manus quas cum toto corpore in Christo semel lauimus.