Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Oratione
TertullianOn Prayer 15 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
15.1
Sed quoniam unum aliquod attigimus uacuae observationis, non pigebit cetera quoque denotare quibus merito uanitas exprobranda est, siquidem sine ullius aut dominici, aut apostolici praecepti auctoritate fiunt. Huiusmodi enim non religioni, sed superstitioni deputantur, affectata et coacta, et curiosi potius quam rationalis officii, certe vel eo coercenda, quod gentilibus adaequent, ut est quorumdam expositis paenulis orationem facere; sic enim adeunt ad idola nationes.
15.2
Quod utique, si fieri oporteret, apostoli qui de habitu orandi docent comprehendissent, nisi si qui putant Paulum paenulam suam in oratione penes Carpum reliquisse. Deus scilicet non audiat paenulatos, qui tres sanctos in fornace Babylonii regis orantes cum sarabaris et tiaris suis exaudivit.

Intertext edge

Open linked passage

Note