Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Oratione
TertullianOn Prayer 16 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
16.1
Item quod assignata oratione assidendi mos est quibusdam, non perspicio rationem, nisi quam pueri volunt. Quid enim? Si Hermas ille, cuius scriptura fere' Pastor' inscribitur, transacta oratione non super lectum assedisset, verum aliud quid fecisset, id quoque ad observationem uindicaremus? Utique non.
16.2
Simpliciter enim et nunc positum est: Cum adorassem et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae.
16.3
Alioquin nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus.
16.4
Immo contra scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit.
16.5
Porro cum perinde faciant nationes vel adoratis sigillaribus suis residendo, vel propterea in nobis reprehendi meretur quod apud idola celebratur.
16.6
Eo apponitur et inreuerentiae crimen, etiam ipsis nationibus, si quid saperent intelligendum: si quidem inreuerens est assidere sub conspectu contraque conspectum eius quem cum maxime reuerearis ac uenereris, quanto magis sub conspectu Dei vivi angelo adhuc orationis astante factum istud irreligiosissimum est! Nisi exprobramus Deo quod nos oratio fatigauerit.

Intertext edge

Open linked passage

Note