De Oratione
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
17.1
Atqui cum modestia et humilitate adorantes magis commendabimus Deo preces nostras, ne ipsis quidem manibus sublimius elatis, sed temperate ac probe elatis, ne vultu quidem in audaciam erecto.
17.2
Nam et ille publicanus, qui non tantum prece, sed et vultu humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior pharisaeo procacissimo discessit.
17.3
Sono etiam uocis subiectos esse oportet, aut quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur! Deus autem non uocis, sed cordis auditor est, sicut conspector.
17.4
Daemonium oraculi Pythii Et mutum, inquit, intelligo et non loquentem exaudio. Dei aures sonum expectant? Quomodo ergo oratio Ionae de imo ventre ceti per tantae bestiae viscera ab ipsis abyssis per tantam aequoris molem ad caelum potuit euadere?
17.5
Quid amplius referent isti qui clarius adorant nisi quod proximis obstrepunt? Immo prodendo petitiones suas quid minus faciunt quam si in publico orent?