De Oratione
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
18.1
Alia iam consuetudo invaluit: ieiunantes habita oratione cum fratribus subtrahunt osculum pacis quod est signaculum orationis.
18.2
Quando autem magis conferendo cum fratribus pax est, nisi cum oratio operatione commendabilior ascendit, ut ipsi de nostra operatione participeent qui eam adivuerint de sua pace fratri transigend[ us]†?
18.3
Quae oratio cum divortio sancti osculi integra?
18.4
Quem Domino officium facientem impedit pax?
18.5
Quale sacrificium est a quo sine pace disceditur?
18.6
Quaecumque ratio sit, non erit potior praecepti observatione quo iubemur ieiunia nostra celare; iam enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes. Sed et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis, potes domi si forte, inter quos latere ieiunium in totum non datur, differre pacem. Vbicumque autem alibi operationem tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti; ita et disciplinae foris et consuetudini domi satisfacies.
18.7
Sic et die Paschae, quo communis et quasi publica ieiunii religio est, merito deponimus osculum nihil curantes de occultando quod cum omnibus faciamus.