De Oratione
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
1.1
Dei spiritus et Dei sermo et Dei ratio, sermo rationis et ratio sermonis et spiritus utriusque, Iesus Christus Dominus noster, nouis discipulis noui testamenti novam orationis formam determinauit. Oportebat enim in hac quoque specie novum uinum nouis utribus recondi et novam plagulam nouo adsui vestimento. Ceterum quicquid retro fverat, aut demutatum est ut circumcisio aut suppletum ut reliqua lex aut impletum ut prophetia aut perfectum ut fides ipsa.
1.2
Omnia de carnalibus in spiritualia renovavit nova Dei gratia, superducto evangelio, expunctore totius retro uetustatis, in quo et Dei spiritus et Dei sermo et Dei ratio approbatus est Dominus noster Iesus Christus, spiritus quo valuit, sermo quo docuit, ratio qua venit. Sic igitur oratio a Christo constituta ex tribus constituta est: ex spiritu, quo tantum potest, ex sermone quo enuntiatur.
1.3
Docverat et Ioannes discipulos suos adorare, sed omnia Ioannis Christo praestruebantur, donec ipso aucto---- sicut idem Ioannes praenuntiabat illum augeri oportere, se vero deminui---- totum praeministri opus cum ipso spiritu transiret ad Dominum. Ideo nec exstat in quae uerba docuerit Ioannes adorare, quod terrena caelestibus cesserint. Qui de terra est, inquit, terrena fatur et Qui de caelis adest, quae uidit, ea loquitur. Et quid non caeleste quod Domini Christi est, ut haec quoque orandi disciplina?
1.4
Consideremus itaque, benedicti, caelestem eius sophiam, inprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem hominis exigebat, ut Dei omnipotentis et conspectum et auditum sub tectis et in abditum etiam adesse confideret, et modestiam fidei desiderabat, ut quem ubique audire et videre fideret, ei soli religionem suam offerret.
1.5
Sequente ophia in sequenti praecepto proinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non agmine verborum adeundum putemus ad Dominum quem ultro suis prospicere certi sumus.
1.6
Et tamen brevitas ista---- quod ad tertium sophiae gradum faciat---- magnae ac beatae interpretationis substantia fulta est quantumque substringitur uerbis, tantum diffunditur sensibus. Neque enim propria tantum orationis officia complexa est, vel uenerationem Dei, aut hominis petitionem, sed omnem paene sermonem Domini, omnem commemorationem disciplinae, ut revera in oratione breuiarium totius evangelii comprehendatur.