Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Oratione
TertullianOn Prayer 22 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
22.1
Qui ita concedunt, recogitare debent de statu vocabuli ipsius, quid est mulier a primis quidem litteris sanctorum commentariorum. Nam inueniunt sexus esse nomen, non gradus sexus, siquidem Euam nondum virum expertam Deus mulierem et feminam cognominauit. Feminam qua sexus generaliter, mulierem qua gradus sexus specialiter. Ita quia iam tunc innupta adhuc Eua mulieris vocabulo fuit, commune id vocabulum et virgini factum est. Nec mirum si apostolus, eodem utique spiritu actus quo cum omnis scriptura diuina, tum et illa Genesis digesta est, eadem uoce usus est mulierem ponendo, quae exemplo Euae innuptae et virgini competat.
22.2
Cetera denique consonant. Nam et hoc ipso quod virgines non nominauit, sicut alio in loco ubi de nubendo docet, satis praedicat de omni muliere et de toto sexu dictum, nec distinctum esse inter mulierem et virginem quam omnino non nominat. Qui enim alibi distinguere meminit, ubi scilicet differentia postulat- distinguit autem utramque speciem suis vocabulis designans- ubi non distinguit, dum utramque non nominat, nullam vult differentiam intelligi.
22.3
Quid, quod graeco sermone quo litteras apostolus fecit usui est mulieres vocare quam feminas, id est gunai~ kaj, quam qhlei/ aj? Igitur si pro sexus nomine vocabulum istud frequentatur quod est interpretatione pro eo quod est femina, sexum nominauit dicens gunai~ ka. In sexu autem et virgo contingitur.
22.4
Sed et manifesta pronuntiatio est: Omnis, inquit, mulier adorans et prophetans intecto capite dedecorat caput suum. Quid est' omnis mulier' nisi omnis aetatis, omnis ordinis, omnis conditionis? Nihil mulieris excipit, dicendo' omnis', sicut nec viri nec velandi; proinde enim Omnis vir inquit. Sicut ergo in masculino sexu sub viri nomine etiam inuestis velari uetatur, ita et in feminino sub nomine mulieris etiam virgo velari iubetur. Aequaliter in utroque sexu minor aetas maioris sequatur disciplinam, aut velentur et virgines masculi, si non velantur et virgines feminae, quia nec isti nominatim tenentur. Aliud sit vir et investis, si aliud est mulier et virgo.
22.5
Nempe propter angelos ait velari oportere, quod angeli propter filias hominum desciuerunt a Deo. Quis ergo contendat solas mulieres, id est nuptas iam et virginitati defunctas, concupiscentiae, nisi si non licet et virgines specie praestare et amatores inuenire? Immo videamus quod non virgines solas concupierint, cum dicat scriptura filias hominum, quia potuit uxores hominum nominasse vel feminas indifferenter.
22.6
Etiam quod ait et acceperunt sibi in uxores, eo facit, quod accipiuntur in uxores quae vacant scilicet; de non vacantibus autem aliter enuntiasset. Itaque vacant tam vidvitate quam et virginitate. Adeo sexum nominando generaliter filias, et species in genere commiscuit.
22.7
Item cum dicit naturam ipsam docere velandum feminis esse, quae capillum pro tegumento et ornamento mulieribus assignarit, nonne idem tegumentum et idem honor capitis virginibus quoque adscriptus est? Si mulieri turpe est radi, et virgini perinde.
22.8
In quibus ergo una conditio capitis deputatur, una et disciplina capitis exigitur, etiam ad eas virgines, quas pueritia defendit; a primo enim femina nominata est. Sic denique et Israel observat. Sed si non observaret, nostra lex ampliata atque suppleta defenderet sibi adiectionem, virginibus quoque iniciens velamentum. Excusetur nunc aetas quae sexum suum ignorat- simplicitatis priuilegium teneat; nam et Eua et Adam, ubi eis contigit sapere, texerunt statim quod agnoverant-, certe in quibus iam pueritia mutauit, sicut naturae ita et disciplinae debet aetas esse munifica; nam et membris et officiis mulieribus resignantur. Nulla virgo est ex quo potest nubere, quoniam aetas iam in ea nupsit suo viro, id est tempori.
22.9
' Sed aliqua se Deo vovit.' Tamen et crinem exinde transfigurat et omnem habitum ad mulieres convertit. Totum ergo asseueret et totum virginis praestet; quod propter Deum abscondit, plane obumbret. Interest nostra, quod Dei gratia exerceatur, solius Dei conscientiae commendare, ne quod a Deo speramus ab homine compensemus. Quid denudas ante Deum quod ante homines tegis? Verecundior eris in publico quam in ecclesia? Si Dei gratia est et accepisti, quid gloriaris, inquit, quasi non acceperis? Quid alias ostentatione tui iudicas? An alias gloria tua ad bonum invitas? Atqui et ipsa periclitaris amittere, si gloriaris, et alias ad eadem pericula cogis. Facile eliditur quod affectione gloriae assumitur. Velare, virgo, si virgo es; debes enim erubescere. Si virgo es, plures oculos pati noli. Nemo miretur in tuam faciem; nemo mendacium tuum sentiat. Bene mentiris nuptam, si caput veles. Immo mentiri non videris; nupsisti enim Christo. Illi carnem tuam tradidisti: age pro mariti tui disciplina. Si nuptas alienas velari iubet, suas utique multo magis.
22.10
' Sed non putet institutionem unusquisque antecessoris commouendam.' Multi alienae consuetudini prudentiam suam et constantiam eius addicunt. Ne compellantur velari, certe voluntarias prohiberi non oportet; quae se etiam virgines negare non possunt, sint contentae abuti in fama suae conscientiae apud Deum securitate. De illis tamen quae sponsis dicantur constanter super meum modulum pronuntiare contestarique possum velandas ex ea die esse qua ad primum viri corpus osculo et dextera expauerint; omnia enim in his praenupserunt, et aetas per maturitatem et caro per aetatem et spiritus per conscientiam et pudor per osculi experimentum et spes per expectationem et mens per voluntatem. Satisque nobis exemplo Rebecca est quae sponso demonstrato tantum notitiae eius nubendo velata est.

Intertext edge

Open linked passage

Note