Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Oratione
TertullianOn Prayer 23 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
23.1
De genu quoque ponendo uarietatem observationis patitur oratio per pauculos quosdam qui sabbato abstinent genibus, quae dissensio cum maxime apud ecclesias causam dicit.
23.2
Dominus dabit gratiam suam, ut aut cedant aut sine aliorum scandalo sententia sua utantur. Nos vero, sicut accepimus, solo die dominicae resurrectionis non ab isto tantum, sed omni anxietatis habitu et officio cauere debemus, differentes etiam negotia, ne quem diabolo locum demus. Tantumdem et spatio Pentecostes quae eadem exultationis sollemnitate dispungitur.
23.3
Ceterum omni die quis dubitet prosternere se Deo vel prima saltem oratione qua lucem ingredimur?
23.4
Ieiuniis autem et stationibus nulla oratio sine genu et reliquo humilitatis more celebranda est. Non enim oramus tantum, sed et deprecamur et satisfacimus Deo Domino nostro.

Intertext edge

Open linked passage

Note