Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Oratione
TertullianOn Prayer 25 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
25.1
De tempore vero non erit otiosa extrinsecus observatio etiam horarum quarumdam, istarum dico communium quae diu inter spatia signant, tertia, sexta, nona, quas sollemniores in scripturis inuenire est.
25.2
Primus Spiritus Sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est.
25.3
Petrus, qua die uisionem communitatis omnis in illo uasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat in superiora.
25.4
Idem cum Ioanne ad nonam in templum adibat ubi paralyticum sanitati reformauit.
25.5
Quae etsi simpliciter se habeant sine ullius observationis praecepto, bonum tamen sit aliquam constituere praesumptionem, quae et orandi admonitionem constringat et quasi lege ad tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut, quod Danieli quoque legimus observatum utique ex Israelis disciplina, ne minus ter die saltem adoremus, debitores trium, Patris et Filii et Spiritus Sancti; exceptis utique legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis.
25.6
Sed et cibum non prius sumere et lavacrum non prius adire quam interposita oratione fideles decet. Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria et pabula quam carnis, quia priora caelestia quam terrena.

Intertext edge

Open linked passage

Note