Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Oratione
TertullianOn Prayer 28 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
28.1
Haec est enim hostia spiritalis quae pristina sacrificia deleuit. Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum uestrorum? Plenus sum haulocaustomatum arietum et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo. Quis enim requisiuit ista de manibus uestris?
28.2
Quae ergo quaesierit Deus evangelium docet. Veniet hora, inquit, cum veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Deus enim spiritus est et adoratores itaque tales requirit.
28.3
Nos sumus veri adoratores et veri sacerdotes, qui spiritu orantes spiritu sacrificamus orationem hostiam Dei propriam et acceptabilem, quam scilicet requisiuit, quam sibi prospexit.
28.4
Hanc de toto corde deuotam, fide pastam, veritate curatam, innocentia integram, castitate mundam, agape coronatam cum pompa operum bonorum inter psalmos et hymnos deducere ad Dei altare debemus, omnia nobis a Deo impetraturam.

Intertext edge

Open linked passage

Note