Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Oratione
TertullianOn Prayer 2 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
2.1
Incipit a testimonio Dei et merito fidei, cum dicimus: PATER QUI IN CAELIS ES, nam et Deum oramus et fidem commendamus, cuius meritum est haec appellatio. Scriptum est: Qui in eum crediderint, dedit eis potestatem ut filii Dei vocentur.
2.2
Quanquam frequentissime Dominus patrem nobis pronuntiauit Deum, imo et praecepit ne quem in terris patrem vocemus, nisi quem habemus in caelis. Itaque sic adorantes etiam praeceptum obimus.
2.3
Felices qui patrem agnoscunt! Hoc est quod Israeli exprobratur, quod caelum ac terram Spiritus contestatur, Filios, dicens, genui et illi me non agnouerunt.
2.4
Dicendo autem Patrem Deum quoque cognominamus. Appellatio ista et pietatis et potestatis est.
2.5
Item in Patre Filius inuocatur. Ego enim, inquit, et Pater unum sumus.
2.6
Ne mater quidem Ecclesia praeteritur, siquidem in filio et patre mater recognoscitur, de qua constat et patris et filii nomen.
2.7
Uno igitur genere aut vocabulo et Deum cum suis honoramus, et praecepti meminimus et oblitos patris denotamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note