De Oratione
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
3.1
Nomen Dei Patris nemini proditum est. Etiam qui de ipso interrogaverat Moyses, aliud quidem nomen audierat. Nobis revelatum est in Filio. Et quis enim filius non patris nomen est? Ego veni, inquit, in nomine Patris et rursus, Pater, glorifica nomen tuum et apertius: Nomen tuum manifestaui hominibus.
3.2
Id ergo ut sanctificetur postulamus, non quod deceat homines bene Deo optare, quasi sit et alius de quo ei possit optari aut laboret nisi optemus; plane benedici Deum omni loco ac tempore condecet ob debitam semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine: sed et hoc benedictionis uice fungitur.
3.3
Ceterum quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen Dei, cum ceteros sanctificet ex semetipso? Cui illa angelorum circumstantia non cessant dicere Sanctus, sanctus, sanctus! Proinde igitur et nos, angelorum si meminerimus candidati, iam hinc caelestem illam in Deum uocem et officium futurae claritatis ediscimus.
3.4
Hoc quantum ad gloriam Dei. Alioquin quantum ad nostram petitionem, cum dicimus SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, id petimus, ut sanctificetur in nobis qui in illo sumus, simul et in ceteris quos adhuc gratia Dei expectat, ut et huic praecepto pareamus orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris. Ideoque suspensa enuntiatione non dicentes' sanctificetur in nobis'' in omnibus' dicimus.