Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Oratione
TertullianOn Prayer 4 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
4.1
Secundum hanc formam subiungimus FIAT VOLUNTAS TUA IN CAELIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat quominus voluntas Dei fiat, et ei successum voluntatis suae oremus, sed in omnibus petimus fieri voluntatem eius. Ex interpretatione enim figurata carnis et spiritus nos sumus caelum et terra.
4.2
Quamquam et si simpliciter intelligendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat voluntas Dei in terris, ut possit scilicet fieri et in caelis. Quid autem Deus vult quam incedere nos secundum suam disciplinam? Petimus ergo substantiam et facultatem voluntatis suae subministret nobis, ut salui simus et in caelis et in terris, quia summa est voluntatis eius salus eorum quos adoptauit.
4.3
Est et illa Dei voluntas quam Dominus administrauit praedicando, operando, sustinendo. Si enim ipse pronuntiauit non suam, sed Patris facere se voluntatem, sine dubio quae faciebat, ea erant voluntas Patris, ad quae nunc nos velut ad exemplaria prouocamur, ut praedicemus et operemur et sustineamus ad mortem usque. Quae ut implere possimus, opus est Dei voluntate.
4.4
Item dicentes' fiat voluntas tua' vel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit in Dei voluntate, etiam si quid pro meritis cuiusque secus inrogatur.
4.5
Iam hoc dicto ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus. Dominus quoque cum sub instantia passionis infirmitatem carnis demonstrare iam in sua carne uoluisset, Pater, inquit, transfer poculum istud et recordatus, nisi quod mea non, sed tua fiat voluntas. Ipse erat voluntas, et potestas Patris et tamen ad demonstrationem sufferentiae debitae voluntati se Patris tradidit.

Intertext edge

Open linked passage

Note