Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Oratione
TertullianOn Prayer 6 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
6.1
Sed quam eleganter diuina sapientia ordinem orationis instruxit, ut post caelestia, id est post Dei nomen, Dei voluntatem et Dei regnum, terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret! Nam et edixerat Dominus Quaerite prius regnum et tunc vobis etiam haec adicientur.
6.2
Quanquam PANEM NOSTRVM QVOTIDIANVM DA NOBIS HODIE spiritaliter potius intelligamus. Christus enim panis noster est, quia vita Christus et vita panis.( Ego sum, inquit, panis vitae et paulo supra: Panis est sermo Dei vivi, qui descendit de caelis), tunc quod et corpus eius in pane censetur( Hoc est corpus meum). Itaque petendo panem quotidianum perpetvitatem postulamus in Christo et individvitatem a corpore eius.
6.3
Sed et qua carnaliter admittitur ista uox, non sine religione potest fieri et spiritalis disciplinae. Panem enim peti mandat, quod solum fidelibus necessarium est; cetera enim nationes requirunt. Ita et exemplis inculcat, et parabolis retractat, cum dicit Numquid panem filiis pater aufert et canibus tradit? Item: Numquid filio panem poscenti lapidem tradit? Ostendit enim quid a patre filii expectent. Sed et nocturnus ille pulsator panem pulsabat.
6.4
Merito autem adiecit' da nobis hodie', ut qui praemiserat Nolite de crastino cogitare quid edatis. Cui rei parabolam quoque accommodauit illius hominis qui prouenientibus fructibus ampliationem horreorum et longae securitatis spatia cogitauitis ipsa nocte moritur.

Intertext edge

Open linked passage

Note