Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Oratione
TertullianOn Prayer 7 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
7.1
Consequens erat, ut observata Diei liberalitate etiam clementiam eius precaremur. Quid enim alimenta proderunt, si illis reputamur revera quasi taurus ad victimam? Sciebat Dominus se solum sine delicto esse. Docet itaque petamus DIMITTI NOBIS DEBITA NOSTRA. Exomologesis est petitio veniae, quia qui petit veniam delictum confitetur. Sic et paenitentia demonstratur acceptabilis Deo, quia vult eam, quam mortem peccatoris.
7.2
Debitum autem in scripturis delicti figura est, quod perinde iudicio debeatur et ab eo exigatur nec euadat iustitiam exactionis, nisi donetur exactio, sicut illi seruo dominus debitum remisit. Huc enim spectat exemplum parabolae totius. Nam et quod idem seruus a domino liberatus non perinde parcit debitori suo ac propterea delatus penes dominum tortori delegatur ad solvendum nouissimum quadrantem, id est, modicum usque delictum, eo competit, quod REMITTERE NOS QUOQUE profitemur DEBITORIBUS NOSTRIS.
7.3
Iam et alibi ex hac specie orationis Remittite, inquit, et remittetur vobis. Et cum interrogasset Petrus si septies remittendum esset fratri: Immo, inquit, septuagies septies, ut legem in melius reformaret, quod in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies ultio reputata est.

Intertext edge

Open linked passage

Note