Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Virgvelandis
TertullianOn Virgvelan 11 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
11.1
CAPUT XI. Sed quod supra intermisimus, ex parte subsecutae disputationis, ne cohaerentiam ejus dispergeremus, nunc responso expungemus. Ubi enim gradum fiximus de Apostoli absoluta definitione, omnem mulierem etiam omnis aetatis intelligendam( I Cor., XI, 5), responderi ex diverso habebat, ergo a nativitate et a primo nomine aetatis virginem operiri oportere. Non ita est autem, sed ex quo se intelligere coeperit, et censum naturae suae intrare, et de virginis exire, et pati novum illud quod alterius aetatis est. Nam et principes generis Adam et Eva( Gen. II), quamdiu intellectu carebant, nudi agebant( Gen. II). At ubi de arbore agnitionis gustaverunt, nihil primum senserunt quam erubescendum. Itaque sui quique sexus intellectum tegmine notaverunt. Sed et si propter angelos velanda est, sine dubio ab ea aetate lex velaminis operabitur, a qua potuerunt filiae hominum concupiscentiam sui adducere, et nuptias pati. Ex illo enim virgo desinit, ex quo potest non esse. Et ideo penes Israel illicitum est ad virum tradere, nisi post contestatam sanguine maturitatem: ita ante hunc indicem acerba res est. Igitur si tamdiu virgo, quamdiu acerba est, desinit virginem cum matura cognoscitur, et ut non virgo jam legi applicatur, sicut et nuptiis. Et desponsatae quidem habent exemplum Rebeccae( Gen. XXIV, 64), quae cum ad sponsum ignotum adhuc ignota perduceretur, simul ipsum cognovit esse, quem de longinquo prospexerat, non sustinuit dexterae colluctationem, nec osculi congressionem, nec salutationis communicationem, sed confessa quod senserat, id est spiritu nuptam, negavit virginem velata ibidem. O mulierem jam de Christi disciplina! Ostendit enim etiam nuptias de aspectu et animo fieri, quemadmodum stuprum. Nisi quod etiam Rebeccam quidam adhuc velant. De caeteris vero, id est, quae desponsatae non sunt, viderit parentum procrastinatio ex angustiis vel scrupulositate descendens, viderit et ipsum continentiae votum. Nihil pertinet ad aetatem sua spatia currentem, suaque debita maturitati luentem. Alia in occulto mater, natura, et alius in latenti pater, tempus, filiam suam legibus suis maritarunt. Aspice nuptam jam illam tuam virginem, et animam expectatione, et carnem transfiguratione, cui tu secundum paras maritum. Jam et vox obsolefacta est, et membra completa sunt, et pudor ubique vestitur, et menses tributa dependunt: ac tu mulierem negas, quam muliebria pati dicis! Si congressio viri mulierem facit, non tegantur, nisi post ipsam nuptiarum passionem. Atquin etiam apud ethnicos velatae ad virum ducuntur. Si autem ad desponsationem velantur, quia et corpore et spiritu masculo mixtae sunt per osculum et dexteras, per quae primum resignarunt pudorem spiritus, per commune conscientiae pignus, quo totam condixerunt confusionem, quanto magis tempus illas velabit, sine quo sponsari non possunt, et quo urgente sine sponsalibus virgines desinunt esse! Tempus etiam ethnici observant, ut ex lege naturae jura sua aetatibus reddant. Nam foeminas quidem a duodecim annis, masculum vero a duobus amplius ad negotia mittunt, pubertatem in annis, non sponsalibus aut nuptiis decernentes. Materfamiliae vocatur licet virgo, et paterfamiliae licet investis. A nobis nec naturalia observantur, quasi alius sit Deus naturae quam noster.

Intertext edge

Open linked passage

Note