Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Virgvelandis
TertullianOn Virgvelan 12 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
12.1
CAPUT XII. Agnosce et mulierem, agnosce et nuptam, de testimoniis et corporis et spiritus, quae patitur et in conscientia et in carne. Hae sunt tabellae priores naturalium sponsalium et nuptiarum. Impone velamen extrinsecus, habenti tegumen intrinsecus. Tegantur etiam superiora, cujus inferiora nuda non sunt. Vis scire quae sit aetatis auctoritas? Propone utramque, immature compressam in habitu mulieris, et quae maturitate progressa in virginitate duret cum suo habitu, facilius illa mulier negabitur, quam ista virgo credetur. Tanta est adeo fides aetatis, ut nec habitu obstrui possit. Quid quod etiam hae nostrae etiam habitu mutationem aetatis confitentur, simulque se mulieres intellexerunt, de virginibus educantur, a capite quidem ipso deponentes quod fuerunt: vertunt capillum, et acu lasciviore comam sibi inserunt, crinibus a fronte divisis apertam professae mulieritatem. Jam et consilium formae a speculo petunt, et faciem morosiorem lavacro macerant, forsitan et aliquo eam medicamine interpolant, pallium extrinsecus jactant, calceum stipant multiformem, plus instrumenti ad balneas deferunt. Quid singula persequar? Solae autem manifestae paraturae totam circumferunt mulieritatem. Sed virginari volunt sola capitis nuditate, uno habitu negantes quod toto suggestu profitentur.

Intertext edge

Open linked passage

Note