Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Virgvelandis
TertullianOn Virgvelan 13 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
13.1
CAPUT XIII. Si propter homines habitu abutuntur, impleant illum etiam in hoc, ut et apud ethnicos caput velent. Certe in ecclesia virginitatem suam abscondant, quam extra ecclesiam celant. Timent extraneos, revereantur et fratres: aut constanter audeant, et in vicis virgines videri sicut audent in ecclesiis. Laudabo vigorem, si aliquid et apud ethnicos virginitatis nundinarent. Eadem natura foris quae et intus, eadem institutio apud homines et apud Dominum eadem libertate constat. Quo ergo foris quidem bonum suum abstrudunt, in ecclesia vero provulgant? Exposco rationem; utrumne ut fratribus suis placeant, an ut ipsi Deo? Si ut ipsi Deo: tam idoneus est ad conspicienda quae in occulto fiunt, quam justus ad remuneranda quae soli sibi fiunt. Denique praecipit, nihil debuccinemus eorum quae apud illum mercedem merebuntur, nec ea ab hominibus compensemus. Quod si unius victoriati, vel quamcunque eleemosynae operationem, sinistra conscia facere prohibemur( Matth. VI), quantum tenebrarum circumfundere debemus, cum tantam oblationem Deo offerimus, ipsius corporis et ipsius spiritus nostri, cum illam ipsam naturam consecramus. Ergo quod non potest videri propter Deum fieri, quia sic fieri Deus non vult, sequitur ut hominum gratia fiat: utique primo illicitum, ut gloriae libidinosum. Gloria enim illicitum est eis, quorum probatio in omni humiliatione constat. Et si a Deo confertur continentiae virtus; Quid gloriaris quasi non acceperis( I Cor. IV, 7)? Si vero non accepisti, quid habes quod datum tibi non est? Hoc ipso autem constat a Deo datam tibi non esse, quod illam non soli Deo praestas. Videamus ergo quod humanum est, an firmum sit et verum.

Intertext edge

Open linked passage

Note