On Virgvelandis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
14.1
CAPUT XIV. Referunt aliquando dictum a quadam, cum primum quaestio ista tentata est: Et quomodo caeteras sollicitabimus ad hujusmodi opus. Scilicet felices nos facient, si plures erunt, et non Dei gratia vel merita cujusque. Virgines ecclesiam, an ecclesia virgines ornat Deo, sive commendat? Confessa est igitur gloriam esse in caussa. Porro ubi gloria, illic sollicitatio; ubi sollicitatio, illic coactio; ubi coactio, illic necessitas; ubi necessitas, illic infirmitas. Merito itaque dum caput non tegunt ut sollicitentur gloriae caussa, ventres tegere coguntur infirmitatis ruina. Aemulatio enim illas, non religio producit: aliquando et ipse venter Deus earum, quia facile virginis fraternitas suscipit. Nec tantum autem ruunt, sed et funem longum delictorum sibi adtrabunt. Prolatae enim in medium, et publicato bono suo elatae, et a fratribus omni honore et caritatis operatione cumulatae, dum non latent ubi quid admissum est, tantum dedecoris cogitant, quantum honoris habuerunt. Si intectum caput virginitati adscribitur, si qua virgo exciderit de gratia virginitatis, ne prodatur, intecto permanet capite: et tunc jam alieno ambulat habitu, id est quem sibi vindicat virginitas: permanet nihilominus in habitu, vel tunc saltem alieno, ne scilicet mutatione prodatur. Consciae mulieritatis jam indubitatae, audent nudo capite ad Deum adire. Sed aemulator Deus et Dominus, qui dixit: Nihil occultum quod non revelabitur( Matth. X, 26), plerasque etiam in conspectum deducit. Non enim confitebuntur, nisi ipsorum infantium suorum vagitibus proditae. Quantum autem plures, non etiam de pluribus sceleribus suspectas habebis? Dicam, licet nolim, difficile mulier semel fit, quae non timet fieri, quaeque jam facta potest virginem mentiri sub Deo. Quanta item circa uterum suum audebit, ne etiam mater detegatur! Scit Deus quod jam infantes et perfici et perduci ad partum integros duxerit, debellatos aliquandiu a matribus. Facillime semper concipiunt, et felicissime pariunt hujusmodi virgines, et quidem simillimos patribus. Haec admittit flagitia coacta et invita virginitas. Ipsa concupiscentia non latendi non est pudica, patitur aliquid quod virginis non sit, studium placendi, utique et viris. Quantum velis bona mente conetur, necesse est publicatione sui periclitetur, dum percutitur oculis incertis et multis, dum digitis demonstrantium 0909C titillatur, dum nimium amatur, dum inter amplexus et oscula assidua concalescit. Sic frons duratur, sic pudor teritur, sic solvitur, sic discitur aliter jam placere desiderare.