On Virgvelandis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
15.1
CAPUT XV. Sed enim vera, et tota, et pura virginitas nihil magis timet quam semetipsam; etiam foeminarum oculos pati non vult; alios ipsa oculos; habet, confugit ad velamen capitis, quasi ad galeam, quasi ad clypeum, qui bonum suum protegat adversus ictus tentationum, adversus jacula scandalorum, adversus suspiciones, et susurros, et aemulationem, ipsum quoque livorem. Nam est aliquid etiam apud ethnicos metuendum, quod fascinum vocant, infeliciorem laudis et gloriae enormioris eventum. Hoc nos interdum diabolo interpretamur: ipsius est enim, boni odium, interdum Deo deputamus: illius est enim superbiae judicium, extollentis humiles, et deprimentis elatos. Timebit itaque virgo sanctior, vel in nomine fascini, hinc adversarium, inde Deum: illius lividum ingenium, hujus censorium lumen: et gaudebit sibi soli et Deo nota. Sed et si cui innotuerit, sapit si tentationibus gradum obstruxerit. Quis enim audebit oculis suis premere faciem clausam, faciem non sentientem, faciem, ut dixerim, tristem? Quicunque malus cogitatus ipsa severitate frangetur. Jam se etiam mulierem negat, quae virginem celat.