On Virgvelandis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
16.1
CAPUT XVI. In his consistit defensio nostrae opinionis secundum Scripturam, secundum naturam, secundum disciplinam. Scriptura legem condit, natura contestatur, disciplina exigit. Cui ex his consuetudo opinionis prodest, vel qui diversae sententiae color est? Dei est Scriptura, Dei est natura, Dei est disciplina. Quidquid contrarium est istis, Dei non est. Si Scriptura incerta est, natura manifesta est, et de ejus testimonio Scriptura incerta non potest esse. Si de natura dubitatur, disciplina quid magis Deo ratum sit ostendit. Nihil est illi carius humilitate, nihil acceptius modestia, nihil perosius gloria, et studio hominibus placendi. Illud itaque sit tibi et Scriptura, et natura, et disciplina, quod ratum Deo inveneris, sicut juberis omnia examinare, et meliora quaeque sectari( I Thess. V, 21). Superest etiam ut ad ipsa convertamur, quod libentius ista suscipiant. Oro te, sive mater, sive soror, sive filia virgo, secundum annorum nomina dixerim, vela caput: si mater, propter filios: si soror, propter fratres: si filia, propter patres; omnes in te aetates periclitantur. Indue armaturam pudoris, circumduc vallum verecundiae, murum sexui tuo strue, qui nec tuos emittat oculos, nec admittat alienos. Adimple habitum mulieris, ut statum virginis serves. Mentire aliquid ex his quae intus sunt, ut soli Deo exhibeas veritatem, quamquam non mentiris nuptam; nupsisti enim Christo: illi tradidisti carnem tuam, illi sponsasti maturitatem tuam. Incede secundum sponsi tui voluntatem. Christus est, qui et alienas sponsas et maritatas velari jubet, utique multo magis suas.