Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Virgvelandis
TertullianOn Virgvelan 17 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
17.1
CAPUT XVII. Sed et vos admonemus alterius pudicitiae, mulieres quae in nuptias incidistis, ne sic a disciplina velaminis exsolescatis, ne quidem in momento horae, ut quia rejicere illam non potestis, alio modo destruatis, neque tectae, neque nudae incendentes. Mitris enim et lanis quaedam non velant caput, sed conligant, a fronte quidem protectae, qua proprie autem caput est, nudae. Aliae modice linteolis, credo, ne caput premant, nec ad aures usque demissis cerebro tenus operiuntur. Misereor, si tam infirmo auditu sunt, ut per tegmen audire non possint. Sciant quia totum caput mulier est. Limites et fines ejus eo usque porriguntur, unde incipit vestis; quantum resoluti crines occupare possunt, tanta est velaminis regio, ut cervices quoque ambiantur. Ipsae enim sunt quas subjectas esse oportet, propter quas potestas supra caput haberi debet( I Cor. X, 10): velamen jugum illarum est. Judicabunt vos Arabiae foeminae ethnicae, quae non caput, sed faciem quoque ita totam tegunt, ut uno oculo liberato, contentae sint dimidiam frui lucem, quam totam faciem prostituere, quas propterea infelicissimas ait romana quaedam regina, quod adamare magis quam adamari possint, cum sint vel ex alterius infelicitatis, et quidem frequentioris, immunitate felices, quia facilius adamari quam adamare foeminae possint. Et ethnicae quidem disciplinae meracior, et, ut ita dixerim, barbarior modestia. Nobis Dominus, etiam revelationibus, velaminis spatia metatus est. Nam cuidam sorori nostrae angelus in somnis cervices quasi applauderet verberans: Elegantes, inquit, cervices, et merito nudae; bonum est usque ad lumbos a capite veleris, ne et tibi ista cervicum libertas non prosit. Et utique quod uni dixeris, omnibus dixeris. Quantam autem castigationem merebuntur etiam illae, quae inter psalmos, vel in quacumque Dei mentione retectae perseverant! Meritone etiam quae in oratione ipsa facillime fimbriam, aut villum, aut quodlibet filum cerebro superponunt, et tectas se opinantur, tanti caput suum metiuntur? Aliae, quibus plane major est palma omni fimbria et filo, non minus capite suo abutuntur, ut bestia quaedam magis quam avis, licet pennata, brevi capite, protracta cervice, caetera altegradia. Hanc aiunt, cum delitescendum habet, caput solum plane totum in condensum abstrudere, reliquam se in aperto relinquere. Ita dum in capite secura est, nuda qua major est, capitur tota cum capite. Tales erunt et istae minus, quam utile est, tectae. Oportet ergo omni tempore et omni loco memores legis incedere, paratas et instructas ad omnem Dei mentionem: qui si fuerit in pectore, cognoscetur et in capite foeminarum. Haec cum bona pace legentibus, veritatem consuetudini praeponentibus, pax et gratia a Domino nostro Jesu redundet, cum Septimio Tertulliano, cujus hoc opusculum est

Intertext edge

Open linked passage

Note