On Virgvelandis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
2.1
CAPUT II. Sed nolo interim hunc morem veritati deputare. Consuetudo sit tantisper, ut consuetudini etiam consuetudinem opponam. Per Graeciam et quasdam barbarias ejus, plures Ecclesiae virgines suas abscondunt. Est et sub hoc coelo institutum istud alicubi, ne qui gentilitati graecanicae aut barbaricae consuetudinem illam adscribat. Sed eas ego Ecclesias proposui, quas et ipsi Apostoli vel Apostolici viri condiderunt, et puto ante quosdam. Habent igitur et illae eamdem consuetudinis auctoritatem, tempora et antecessores opponunt magis quam posterae istae. Quod observabimus, quid deligemus? Non possumus respuere consuetudinem, quam damnare non possumus, utpote non extraneam, quia non extraneorum, cum quibus scilicet communicamus jus pacis et nomen fraternitatis. Una nobis et illis fides, unus Deus, idem Christus, eadem spes, eadem lavacri sacramenta. Semel dixerim, una Ecclesia sumus. Ita nostrum est, quodcumque nostrorum est. Caeterum dividis corpus. Tamen hic, sicut in omnibus varie institutis et dubiis et incertis fieri solet, adhibenda fuit examinatio, quae magis ex duabus tam diversis consuetudinibus disciplinae Dei conveniret. Et utique ea deligenda quae virgines includit, soli Deo notas, quibus, praeter quod a Deo, non ab hominibus captanda gloria est, etiam ipsum bonum suum erubescendum est. Virginem magis laudando, quam vituperando confundas: quia delicti durior frons est, ab ipso et in ipso delicto impudentiam docta. Nam illam consuetudinem, quae virgines negat dum ostendit, nemo probasset, nisi aliqui tales quales virgines ipsae. Tales enim oculi volent virginem visam, quales habet virgo quae videri volet. Invicem se eadem oculorum genera desiderant. Ejusdem libidinis est videri, et videre. Tam sancti viri est subfundi, si virginem viderit, quam sanctae virginis, si a viro visa sit.