Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Virgvelandis
TertullianOn Virgvelan 3 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
3.1
CAPUT III. Sed nec inter consuetudines dispicere voluerunt illi sanctissimi antecessores. Tamen tolerabilius apud nos usque ad proxime utrique consuetudini communicabatur. Arbitrio permissa res erat, ut quaeque voluisset aut tegi aut prostitui, sicut et nubere: quod et ipsum neque cogitur neque prohibetur. Contenta erat veritas pacisci cum consuetudine, ut tacite sub consuetudinis nomine frueretur se vel ex parte. Sed quoniam coeperat agnitio proficere, ut per licentiam utriusque moris, indicium melioris partis emergeret, statim ille adversarius bonorum, multoque institutorum, opus suum fecit. Ambiunt virgines hominum adversus virgines Dei, nuda plane fronte in temerariam audaciam excitatae. Et virgines videntur quae aliquid a viris petere possunt, nedum tale factum, ut scilicet aemulae earum, tanto magis liberae, quanto Christi solius ancillae, dedantur illis. Scandalizamur, inquiunt, quia aliter aliae incedunt: et malunt scandalizari, quam provocari. Scandalum, nisi fallor, non bonae rei, sed malae exemplum est, aedificans ad delictum. Bonae res neminem scandalizant, nisi malam mentem. Si bonum est modestia, verecundia, fastidium gloriae soli Deo captans placere, agnoscant malum suum, quae de tali bono scandalizantur. Quid enim si et incontinentes dicant se a continentibus scandalizari, continentia revocanda est? et ne multinubi scandalizentur, monogamia recusanda est? Cur non magis hae querantur scandalo sibi esse petulantiam, impudentiam ostentatitiae virginitatis? Propter ejusmodi igitur capita nundinatitia, trahantur virgines sanctae in Ecclesiam, erubescentes quod cognoscantur in medio, paventes quod detegantur accersitae quasi ad stuprum. Non minus enim et hoc pati nolunt. Omnis publicatio virginis bonae, stupri passio est. Et tamen vim carnis pati, minus est; quia de officio naturae venit. Sed cum spiritus ipse violatur in virgine, sublato velamine didicit amittere quod tuebatur. O sacrilegae ma nus, quae dicatum Deo habitum detrahere potuerunt! Quid pejus aliquis persecutor fecisset, si hoc a virgine electum cognovisset? Denudasti puellam a capite, et tota jam virgo sibi non est: alia est facta. Exsurge igitur, veritas, exsurge, et quasi de patientia erumpe: nullam volo consuetudinem defendas; nam jam et illa, sub qua te fruebaris, expungitur. Te esse demonstra quae virgines tegis. Ipsa Scripturas tuas interpretare, quas consuetudo non novit. Si enim nosset, nunquam esset.

Intertext edge

Open linked passage

Note