Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Virgvelandis
TertullianOn Virgvelan 4 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
4.1
CAPUT IV. Quatenus autem et de Scripturis adversus veritatem argumentari consuetudo est, statim opponitur nobis, nullam mentionem virginum ab Apostolo factam ubi de velamine praefinit, sed tantum mulieres nominatas: cum, si voluisset et virgines tegi, de virginibus quoque cum mulieribus nominatis pronuntiasset: quomodo illic, inquit, ubi de nuptiis tractat, quid observandum sit etiam de virginibus, declarat. Itaque non contineri eas lege velandi capitis, ut non nominatas in hac lege; imo ex hoc revelari, quia non jubentur, quae nec nominantur. Sed et nos eamdem argumentationem retorquemus. Qui enim sciebat alias utriusque generis facere mentionem, virginis dico, et mulieris, id est non virginis, ex caussa distinctionis, in his in quibus non nominat virginem, non faciens distinctionem, ostendit conditionis communionem. Caeterum potuit hic quoque constituere differentiam inter virginem et mulierem, sicut alibi 0893C dicit: Divisa est mulier et virgo. Igitur quas non divisit, tacendo inalteravit. Nec tamen, quia illic divisa est et mulier et virgo, hic quoque patrocinabitur illa divisio, ut quidam volunt. Quanta enim alibi dicta non valent, ubi dicta scilicet non sunt, nisi eadem sit caussa, quae alibi, ut sufficiat semel dictum? Illa autem caussa virginis et mulieris longe divisa est ab hac specie. Divisa est, inquit, mulier et virgo( I Cor. VII, 32). Quare? Quoniam innupta, id est virgo, cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta, et corpore et spiritu. Nupta autem, id est, non virgo, cogitat quomodo placeat viro. Haec erit interpretatio divisionis illius, nullum habens locum in isto capitulo, in quo neque de nuptiis, neque de animo et cogitatu mulieris et virginis pronuntiatum, sed de capite velando. Cujus nullam volens esse discrepationem, Spiritus Sanctus, uno nomine mulieris, etiam virginem intelligi voluit, quam proprie non nominando, a muliere non separavit, et non separando conjunxit ei a qua non separavit. Novum est nunc ergo principali vocabulo uti et caetera nihilominus in eo vocabulo intelligi, ubi nulla est necessitas singillatim distinguendae universitatis? Naturaliter compendium sermonis et gratum et necessarium est: quoniam sermo laciniosus, et onerosus et vanus est. Sic et generalibus vocabulis contenti sumus, comprehendentibus in se specialium intellectum. Ergo jam de vocabulo ipso. Naturale vocabulum est foemina, naturalis vocabuli generale mulier. Generalis etiam speciale, virgo, vel nupta, vel vidua, vel quot etiam aetatis nomina accedunt. Subjectum igitur est generali speciale, quia generale prius est: et 0894C subsessivum antecessivo, et portionale universali: et in ipso intelligitur cui subjicitur, et in ipso significatur, quia in ipso continetur. Sic nec manus, nec pes, nec ullum membrorum desiderat significari, corpore nominato. Et si mundum dixeris, illic erit et coelum, et quae in eo, sol et luna, et sidera, et astra, et terra, et freta, omnis census elementorum. Omnia dixeris, cum id dixeris quod ex omnibus constat. Sic et mulierem nominando, quidquid est mulieris nominavit.

Intertext edge

Open linked passage

Note