On Virgvelandis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
5.1
CAPUT V. Sed quoniam ita mulieris nomen usurpant, ut non putent competere illud, nisi ei soli quae virum passa sit; probari a nobis oportet, proprietatem ejus vocabuli ad sexum ipsum, non ad gradum sexus pertinere, quod communiter etiam virgines censeantur. Cum hoc genus secundi hominis a Deo factum est in adjutorium hominis( Gen. II, 18); foemina illa statim mulier est cognominata, adhuc felix, adhuc digna paradiso, adhuc virgo. Vocabitur, inquit, mulier( Gen., II, 23). Habes itaque nomen, non dico jam virgini commune, sed proprium, quod a principio virgo sortita est. Sed ingeniose quidam de futuro volunt dictum, Vocabitur mulier, quasi quae hoc futura esset, cum virginitatem resignasset: quoniam et adjicit: Propterea relinquet homo patrem et matrem, et conglutinabitur mulieri suae, et erunt duo in carne una. Ostendant igitur primo ubi sit subtilitas ista, si de futuro mulier cognominata est quod interea vocabulum acceperit? Non potest enim sine vocabulo praesentis qualitatis suae fuisse. Caeterum quale est, ut quae in futurum vocaretur nomine designato, 0895C in praesenti nihil cognominaretur? Omnibus animalibus Adam nomina imposuit, et nemini ex futura conditione, sed ex praesenti institutione, cui conditio quaecumque serviret, hoc appellata, quod a primordio voluit; quid ergo tunc vocabatur? Atquin quotienscumque in Scriptura nominatur, mulier appellatur, antequam nupta, et nunquam virgo cum virgo. Hoc nomen tum unum illi fuit, et quando nihil prophetico modo dictum est. Nam cum Scriptura refert fuisse nudos duos, Adam et mulierem ejus, nec hoc de futuro sapit quasi mulierem dixerit ejus in praesagio uxoris, sed quoniam et innupta illius mulier, ut de substantia ipsius: Hoc, inquit, os ex ossibus meis, et caro ex carne mea vocabitur mulier. Hinc ergo tacita conscientia naturae, ipsa divinitas animae in usum sermonis eduxit, nescientibus hominibus( sicut et alia multa, quae ex Scriptura fieri et dici solere alibi poterimus ostendere), uti mulieres nostras dicamus uxores. Quanquam et improprie quaedam loquamur; nam et Graeci qui magis vocabulo mulieris in uxore utuntur, alia habent propria vocabula uxoris. Sed malo hunc usum ad Scripturae testimonium deputare. Ubi enim duo in unam carnem efficiuntur per matrimonii nexum, caro ex carne, et os ex ossibus, vocatur secundum originem mulier ejus, ex cujus substantia incipit censeri facta uxor. Ita mulier non natura nomen est uxoris, sed uxor conditione nomen est mulieris. Denique mulier et non uxor dici potest, non mulier autem uxor dici non potest, quia nec esse. Constituto igitur nomine novae foeminae, quod est mulier, et explicito quod prius fuit, id est nomine assignato, convertit jam ad propheticam rationem, uti diceret: Propter hanc relinquet homo patrem et matrem. Adeo separatum est nomen a prophetia, quantum et ab ipsa persona, ut non utique de ipsa Eva dixerit, sed in illas foeminas futuras, quas in matrice generis foeminini nominarit. Alioqui, non Adam relicturus erat patrem et matrem, quos non habebat, 0896C propter Evam. Ergo non ad Evam pertinet, quia nec ad Adam, quod prophetice dictum est. De maritorum enim conditione praedictum, qui ob mulierem parentes suos erant relicturi: quod in Evam cadere non potuit, quia nec in Adam. Si ita res est, apparet non propter futurum mulierem cognominatam, ad quam futurum non pertinebat. Eo accedit, quod ipse rationem ejus nominis edidit. Cum enim dixisset: vocabitur mulier, addidit: quoniam ex viro suo sumpta est, et ipso adhuc virgine. Sed dicemus et de viri nomine suo loco. Nemo itaque nomen ad prophetiam interpretetur, quod ex alia significatione deductum est: praesertim cum appareat, ubi de futuro nomen acceperit, illic scilicet, ubi Eva cognominatur, personali jam vocabulo, quia naturale praecesserat. Si enim Eva mater viventium est, ecce ex futuro cognominatur, ecce uxor et non virgo praenuntiatur. Hoc erit vocabulum nupturae: ex nupta enim mater. Ita hic quoque ostenditur, non de futuro mulierem tunc nominatam, quae postmodum acceptura erat futurae conditionis suae nomen. Responsum satis est ad hanc partem.