Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Virgvelandis
TertullianOn Virgvelan 7 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
7.1
CAPUT VII. Convertamus ad ipsas jam rationes recensendas, per quas Apostolus docet velari foeminam oportere, an eaedem etiam virginibus competant: ut ex hoc quoque vocabuli communio inter virgines et non virgines constet, dum eaedem velaminis caussae in utraque parte deprehenduntur. Si caput mulieris vir est, utique et virginis, de qua sit mulier illa quae nupsit: nisi si virgo, tertium genus est monstruosum aliquod sui capitis. Si mulieri turpe est radi sive tonderi( I Cor. XI, 5), utique et virgini. Proinde viderit saeculum aemulum Dei, si ita virgini caesum 0898C capillum decori mentitur, quemadmodum et puero permissum. Ergo cui aeque non convenit radi sive tonderi, aeque convenit operiri. Si gloria viri est mulier, quanto magis virgo, quae et gloria sibi est! Si mulier ex viro et propter virum, costa illa Adae virgo primum fuit. Si mulier potestatem habere super caput debet, vel eo justius virgo, ad quam pertinet quod in caussa est. Si enim propter angelos( I Cor. XI, 8, 10), scilicet quos legimus a Deo et coelo excidisse ob concupiscentiam foeminarum; quis praesumere potest tales angelos, maculata jam corpora et humanae libidinis reliquias desiderasse, ut non ad virgines potius exarserint, quarum flos etiam humanam libidinem excusat? Nam et Scriptura sic suggerit: Et factum est, inquit, cum coepissent homines plures fieri super terram, et filiae natae sunt cis; conspicati autem filii Dei filias hominum, quod pulchrae essent, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt. Hic enim nomen mulierum graecum uxores sapit, quia de nuptiis mentio est. Cum ergo filias hominum dicit, manifeste virgines portendit, quae adhuc apud parentes deputarentur. Nam nuptae, maritorum nuncupantur, cum potuerit dixisse uxores hominum, aeque non adulteros nominans angelos, sed maritos, dum innuptas sumunt filias hominum, quas natas supra dixit, sic quoque virgines significavit supra natas. At hic angelis nuptas aliud eas nescio quam natas, et dehinc nuptas. Debet ergo adumbrari facies tam periculosa, quae usque ad coelum scandala jaculata est, ut cum Deo assistens, cui rea est angelorum exterminatorum, caeteris quoque angelis erubescat, et malam illam aliquando libertatem capitis sui comprimat, jam nec hominum oculis 0899C offerendam. Sed et si contaminatas jam foeminas angeli illi appetissent, tanto magis propter angelos velari debuissent, quanto magis propter virgines angeli deliquisse potuissent. Si autem et naturae praejudicium adjicit Apostolus, quod honor sit mulieris redundantia capillorum, quia coma pro operimento est; utique hoc maxime virginis insigne est, quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut cumulata in verticem, ipsam capitis arcem ambitu crinium contegat.

Intertext edge

Open linked passage

Note