Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Virgvelandis
TertullianOn Virgvelan 9 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
9.1
CAPUT IX. Videamus nunc, an, sicut naturae et caussae argumenta virgini quoque competere monstravimus, ita etiam disciplinae ecclesiasticae praescripta de muliere in virginem spectent. Non permittitur mulieri in ecclesia loqui( I Cor. XIV, 34; I Tim. II, 12), sed nec docere, nec tinguere, nec offerre, nec ullius virilis muneris, nedum sacerdotalis officii sortem vindicare. Quaeramus an aliquid horum virgini liceat. Si virgini non licet, sed in omnibus eadem conditione subjicitur, et necessitas humilitatis cum muliere censetur, unde illi unum hoc licebit, quod omni foeminae non licet? Quid praerogativae meretur adversus conditionem suam, si qua virgo est, et carnem suam sanctificare proposuit? Idcirco velaminis venia fit illi, ut in ecclesiam notabilis et insignis introeat, ut honorem sanctitatis in libertate capitis ostendat? Potuit dignius honorari aliqua praerogativa virilis aut gradus, aut officii. Plane scio alicubi virginem in viduatu ab annis nondum viginti collocatam. Cui si quid refrigerii debuerat episcopus, aliter utique salvo respectu disciplinae praestare potuisset, ne tale nunc miraculum, ne dixerim monstrum, in Ecclesia denotaretur: virgo vidua, hoc quidem portentuosior, quod nec qua vidua caput texit: utrumque se negans, et virginem, quae vidua deputetur, et viduam, quae virgo dicatur. Sed ea auctoritate illic sedet intecta, qua et virgo. Ad quam sedem praeter annos sexaginta( I Tim. V, 9) non tantum univirae, id est nuptae, aliquando eliguntur, sed et matres, et quidem educatrices filiorum, scilicet, ut experimentis omnium affectuum structae, facile norint caeteras et consilio et solatio juvare, et ut nihilominus ea decucurrerint, per quae foemina probari potest. Adeo nihil virgini ad honorem de loco permissum est.

Intertext edge

Open linked passage

Note