To Vpraxean
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
11.1
CAPUT XI. Probare autem tam aperte debebis ex Scripturis, quam nos probamus illum sibi Filium fecisse Sermonem suum. Si enim Filium nominat, Filius autem non alius erit quam qui ex ipso prodiit; Sermo autem prodiit ex ipso, hic erit Filius, non ipse de quo prodiit. Non enim ipse prodiit ex semetipso. Porro, qui eumdem Patrem dicis et Filium, eumdem et protulisse ex semetipso facis, et prodisse quod Deus est. Si potuit fecisse, non tamen fecit. Aut exhibe probationem quam expostulo meae similem; id est, sic Scripturas eumdem Filium et Patrem ostendere, quemadmodum apud nos distincte Pater et Filius demonstrantur; distincte, inquam, non divise, sicut ego profero dictum a Deo: Eructavit cor meum Sermonem optimum( Ps. XLIV, 1). Sic tu contra opponas, alicubi dixisse Deum, Eructavit cor meum sermonem optimum, ut ipse sit qui et eructavit, et quod eructavit; et ipse sui protulerit, et qui prolatus sit, si ipse est et Sermo et Deus. Ecce ego propono Patrem Filio dixisse: Filius meus es tu, ego hodie generavi te( Ps. II, 7). Si velis ut credam ipsum esse Patrem et Filium, ostende sic pronuntiatum alibi,« Dominus dixit ad se, Filius meus sum ego, ego 0166C hodie generavi me», proinde et:« Ante luciferum generavi me( Ps. CIX, 3), et« Dominus condidit me initium viarum in opera mea; ante omnes autem colles generavi me( Sap. VIII, 22);» et si qua alia in hunc modum sunt. Quem autem verebatur Deus Dominus universitatis ita pronuntiare, si ita res erat; an verebatur ne non crederetur, si simpliciter se et Patrem et Filium pronuntiasset? Unum tamen veritus est, mentiri. Veritus autem semetipsum et suam veritatem. Et ideo veracem Deum credens, scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse, nec aliter disposuisse quam pronuntiavit. Tu porro eum mendacem efficias et fallacem et deceptorem fidei hujus, si cum ipse esset sibi Filius, alii dabat Filii personam, quando Scripturae omnes et demonstrationem et distinctionem trinitatis ostendant. A quibus et praescriptio nostra deducitur, non posse unum atque eumdem videri qui loquitur, et de quo loquitur, et ad quem loquitur: quia neque perversitas, neque fallacia Deo congruat: ut cum ipse esset ad quem loquebatur, ad alium potius, et non ad semetipsum loquatur. Accipe igitur et alias voces Patris de Filio per Isaiam( Is. XLII, 1): Ecce filius meus quem elegi, dilectus meus in quem bene sensi. Ponam spiritum meum super ipsum, et judicium nationibus annuntiabit. Accipe et ad ipsum( Is. XLIX, 16): Magnum tibi est ut voceris filius meus ad statuendas tribus Jacob, et ad convertendam dispersionem Israelis. Posui te in lucem nationum, ut sis salus in extremum terrae. Accipe nunc et Filii voces de Patre( Is., LXI, 1): Spiritus Domini super me, quapropter unxit me, ad evangelizandum hominibus. Item ad Patrem in Psalmo, de eodem: Ne dereliqueris me, donec annuntiem brachium tuum nativitati universae venturae( Ps. LXXI, 8). Item in alio( Ps. III): Domine, quid multiplicati sunt qui comprimunt me? Sed et omnes pene Psalmi Christi personam sustinent; Filium ad Patrem, id est, Christum ad Deum verba facientem repraesentant. Animadverte etiam Spiritum loquentem ex tertia persona de Patre et Filio: Dixit Dominus Domino meo, sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.( Ps. CX, 1). Item per Isaiam: Haec dicit Dominus Domino meo Christo( XLV, 1). Item per eumdem ad Patrem de Filio: Domine, quis credidit auditui nostro? Et brachium Domini cui revelatum est? Annuntiavimus de illo, sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non erat forma ejus, nec gloria( Is. LIII, 1, 2). Haec pauca de multis. Nec enim affectamus universas Scripturas evolvere, cum et in singulis capitulis plenam majestatem et auctoritatem contestantes, majorem congressum in retractatibus habeamus. His itaque paucis, tamen manifeste distinctio Trinitatis exponitur. Est enim ipse qui pronuntiat, Spiritus, et Pater ad quem pronuntiat, et Filius de quo pronuntiat. Sic et caetera quae nunc ad Patrem de Filio, vel ad Filium, nunc ad Filium de Patre, vel ad Patrem, nunc ad Spiritum pronuntiantur; unamquamque personam in sua proprietate constituunt.