Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
To Vpraxean
TertullianVpraxean 13 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
13.1
CAPUT XIII. Ergo, inquit, si Deus dixit, et Deus fecit; si alius deus dixit, et alius fecit, duo dii praedicantur. Si tam durus es, puta interim: et ut adhuc amplius hoc putes, accipe in Psalmo( XLIV, 7, 8) duos deos dictos: Thronus tuus, Deus, in aevum, virga regni tui: dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus. Si ad Deum loquitur, et unctum Deum a Deo affirmat, scilicet hic duos deos proponit. Inde et Esaias( Is. XLV, 14) ad personam Christi: Et sabain, inquit, viri elati ad te transibunt, et post te sequentur vincti manibus, et te adorabunt, quia in te Deus est. Tu enim es Deus noster, et nesciebamus, Deus Israelis. Et hic enim dicendo, Deus in te et, tu Deus, duos proponit: qui erat, et in quo erat; Christum, et Spiritum. Ipsum plus est, quod in Evangelio totidem invenies; In principio erat Sermo, et Sermo erat apud Deum, et Deus erat Sermo( Joan. I, 1). Unus qui erat, et alius penes quem erat. Sed et nomen Domini in duobus lego; Dixit Dominus Domino meo. Sede ad dexteram meam( Ps. CIX, 1). Et Esaias haec dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?( Is. LIII, 1.) Brachium enim tuum, non Domini dixisset, si non Dominum Patrem et Dominum Filium intelligi vellet. Etiam adhuc antiquior Genesis: Et pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem de coelo a Domino( Gen. XIX, 24). Haec aut nega scripta, aut quis es, ut non putes accipienda quemadmodum scripta sunt, maxime quae non in allegoriis et parabolis, sed in definitionibus et certis et simplicibus habent sensum? Quod si ex illis es qui tunc Dominum non sustinebant Dei se Filium ostendentem, nec eum Dominum crederent, recordare tu cum illis scriptum esse: Ego dixi, Vos dii estis, et filii Altissimi( Ps. LXXXII, 6). Et: Stetit Deus in ecclesia deorum; ut si homines, per fidem filios Dei factos, deos Scriptura pronuntiare non timuit, scias illam multo magis vero et unico Dei Filio Dei nomen jure contulisse.« Ergo, inquis, provocabo te, ut hodie quoque ex auctoritate istarum Scripturarum constanter duos deos et duos dominos praedices.» Absit. Nos enim qui et tempora et caussas Scripturarum per Dei gratiam inspicimus, maxime Paracleti, non hominum discipuli, duos quidem definimus, Patrem et Filium, et jam tres cum Spiritu sancto, secundum rationem oeconomiae, quae facit numerum: ne, ut vestra perversitas infert, Pater ipse credatur natus et passus; quod non licet credi, quoniam non ita traditum est. Duos tamen Deos et duos Dominos nunquam ex ore nostro proferimus: non quasi non et Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et Deus unusquisque; sed quoniam retro et duo dii et duo domini praedicabantur; ut, ubi venisset Christus, et Deus agnosceretur, et Dominus vocaretur, quia Filius Dei et Domini. Si enim una persona et Dei et Domini in Scripturis inveniretur, merito Christus non esset admissus ad nomen Dei et Domini. Nemo enim alius praeter unus Deus et unus Dominus praedicabatur, et futurum erat ut ipse Pater descendisse videretur, quia unus Deus et unus Dominus legebatur; et tota oeconomia ejus obumbraretur, quae in materiam fidei prospecta atque dispensata est. At ubi venit Christus, et cognitus est a nobis, quod ipse sit qui numerum retro fecerat, factus secundus a Patre, et cum Spiritu tertius, et jam Pater per ipsum plenius manifestatus, redactum est jam nomen Dei et Domini in unionem; ut, quia nationes a multitudine idolorum transirent ad unicum Deum, et differentia constitueretur inter cultores unius, et plurimae divinitatis. Nam et lucere in mundo Christianos oportebat ut filios lucis, lumen mundi unum et Deum et Dominum colentes, et nominantes. Caeterum, si ex conscientia qua scimus Dei nomen et Domini et Patri et Filio et Spiritui convenire, deos et dominos nominaremus, extinxissemus faces nostras etiam ad martyria timidiores, quibus evadendi quoque pateret occasio jurantibus statim per deos et dominos, ut quidam haeretici, quorum dii plures. Itaque deos omnino non dicam, nec dominos; sed Apostolum sequar, ut si pariter nominandi fuerint Pater et Filius, Deum Patrem appellem, et Jesum Christum Dominum nominem. Solum autem Christum potero Deum dicere, sicut idem Apostolus: Ex quibus Christus, qui est, inquit, Deus super omnia benedictus in aevum omne( Rom. I, 7). Nam et radium solis seorsum solem vocabo; solem autem nominans cujus est radius, non statim et radium solem appellabo. Nam etsi soles duos non faciam, tamen et solem et radium ejus tam duas res, et duas species unius indivisae substantiae numerabo, quam Deum et Sermonem ejus, quam Patrem et Filium.

Intertext edge

Open linked passage

Note