To Vpraxean
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
14.1
CAPUT XIV. Adhuc et illa nobis regula adsistit duos vindicantibus Patrem et Filium, quae invisibilem Deum determinavit. Cum enim Moyses( Exod. XXXIII, 13, 29) in Aegypto desiderasset Domini conspectum, dicens: Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta mihi te, ut cognoscenter videam te: Non potes videre, inquit, faciem meam; non enim videbit homo faciem meam, et vivet; id est, morietur qui viderit. Invenimus enim et a multis Deum visum, et neminem tamen eorum, qui eum viderant, mortuum. Visum quidem Deum secundum hominum capacitatem, non secundum plenitudinem divinitatis: nam patriarchae Deum vidisse referuntur, ut Abraham et Jacob, et prophetae, ut Isaias, ut Ezechiel; et tamen mortui non sunt. Igitur aut mori debuerant, si eum videraut; Deum enim nemo videbit, et vivet; aut si Deum viderunt, et mortui non sunt, Scriptura mentitur, Deum dixisse, Faciem meam homo si viderit, non vivet; aut Scriptura mentitur, cum invisum, aut cum visum Deum profert. Jam ergo alius erit qui videbatur, quia non potest idem invisibilis definiri, qui videbatur; et consequens erit, ut invisibilem Patrem intelligamus, pro plenitudine majestatis; visibilem vero Filium agnoscamus, pro modulo derivationis: sicut nec solem nobis contemplari licet, quantum ad ipsam substantiae summam quae est in coelis; radium autem ejus toleramus oculis pro temperatura portionis quae in terram inde porrigitur. Hic ex diverso volet aliquis etiam Filium invisibilem contendere, ut sermonem, ut spiritum; et dum unicam conditionem Patris et Filii vindicat, unum potius atque eumdem confirmare Patrem et Filium. Sed diximus Scripturam differentiae patrocinari, per visibilis et invisibilis distinctionem. Nam et illud adjiciunt ad argumentationem: Quod si Filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse faciem suam nemini visibilem pronuntiaret, quia scilicet ipse invisibilis Pater fuerit in Filii nomine. Ac per hoc, sic eumdem volunt accipi visibilem et invisibilem, quomodo eumdem Patrem et Filium: quoniam et paulo supra, antequam faciem Moysi negasset, scriptum sit, Dominum ad Moysen locutum coram, velut si quis loquatur ad amicum suum, non minus quam et Jacob: Ego vidi, inquit( Gen. XXXII, 30), Dominum facie ad faciem. Ergo visibilis et invisibilis idem. Et quia idem utrumque, ideo et ipse, qua Pater, invisibilis; et qua Filius, visibilis. Quasi non expositio Scripturae quae fit a nobis, Filio competat, Patre seposito in sua invisibilitate. Dicimus enim et Filium suo nomine eatenus invisibilem, qua sermo et spiritus Dei ex substantiae conditione jam nunc, et qua Deus, et sermo, et spiritus: visibilem autem fuisse ante carnem eo modo quo dicit( Num. XII, 2.) ad Aaron et Mariam; Et si fuerit Prophetes in vobis, in visione cognoscar illi, et in somnio loquar illi, non quomodo Moysi. Os ad os loquar illi in specie, id est in veritate; et non in aenigmate, id est, non in imagine. Sicut et Apostolus: Nunc videmus tanquam per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem( I Cor. XIII, 12). Igitur cum Moysi servat conspectum suum et colloquium facie ad faciem in futurum( nam hoc postea adimpletum est in montis secessu, sicut legimus in Evangelio( Luc. IX, 30.) visum cum illo Moysen colloquentem); apparet retro semper in speculo, et aenigmate, et visione, et somnio Deum, id est, Filium Dei, visum tam Prophetis et Patriarchis, quam et ipsi adhuc Moysi. Et ipse quidem Dominus si forte coram ad faciem loquebatur, non tamen ut est, homo faciem ejus videret, nisi forte in speculo et in aenigmate. Denique, si sic Moysi locutus est Dominus, ut et Moyse faciem ejus cominus sciret, quomodo statim atque ibidem desiderat faciem ejus videre quam, quia viderat, non desideraret. Quomodo aeque et Dominus negat videri faciem suam posse, quam ostenderat, si tamen ostenderat? Aut quae est facies Dei, cujus conspectus negatur, si erat quae visa est? Vidi, inquit Jacob, Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea( Gen. XXXII, 30). Alia debet esse facies, quae si videatur, occidit. Aut numquid Filius quidem videbatur, et sic facies, sed ipsum hoc in visione, et somnio, et speculo, et aenigmate, quia sermo, et spiritus, nisi imaginaria forma videri non potest. Faciem autem suam dicit invisibilem Patrem. Quis enim Pater? non facies erit Filii, nomine auctoritatis, quam genitus a Patre consequitur? Non enim et de aliqua majore persona congruit dicere: facies mea est ille homo; et: faciem mihi praestat. Pater, inquit, major me est( Joan. XIV, 28). Ergo facies erit Filii Pater. Nam et Scriptura quid dicit? Spiritus personae ejus, Christus Dominus( Thren. IV, 20). Ergo si Christus personae paternae spiritus est, merito cujus spiritus persona erat, id est Patris, eum faciem suam, ex unitate scilicet, pronuntiavit. Mirarer plane, an facies Filii Pater accipi possit, qui est caput ejus: Caput enim Christi Deus( I Cor. II, 3).