To Vpraxean
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
15.1
CAPUT XV. Si hunc articulum quaestionibus Scripturae veteris non expediam, de Novo Testamento sumam confirmationem nostrae interpretationis; ne quodcumque in Filium reputo, in Patrem proinde defendas. Ecce enim et in Evangeliis et in Apostolis visibilem et invisibilem Deum deprehendo, sub manifesta et personali distinctione conditionis utriusque. Exclamat quodammodo Joannes; Deum nemo vidit unquam( Joan., I, 18). Utique nec retro. Ademit enim temporis quaestionem, dicendo Deum nunquam visum. Confirmat et Apostolus de Deo: Quem nemo vidit hominum, sed nec videre potest( I Tim. VI, 18); scilicet, quia morietur qui viderit. Iidem ipsi Apostoli et vidisse se Christum, et contrectasse testantur. Porro si ipse est Christus et Pater et Filius, quomodo visus est, et invisus? Ad hanc diversitatem visi et invisi in unum conferendam, quis ex diverso non argumentabitur, recte utrumque dictum: visibilem quidem in carne, invisibilem vero ante carnem; ut idem sit Pater invisibilis ante carnem, qui et Filius visibilis in carne? Atquin, si idem ante carnem invisibilis, quomodo visus etiam retro invenitur ante carnem? Aeque si idem post quem et retro visum in aenigmate, plenius visibilem caro effecit; sermo scilicet, qui et caro factus, est alius, quem nunquam quisquam vidit, nisi Pater, scilicet cujus est sermo. Denique, inspiciamus quem Apostoli viderint. Quod vidimus, inquit Joannes( I Joan. I, 1), quod audivimus, oculis nostris vidimus, et manus nostrae contrectaverunt de Sermone vitae. Sermo enim vitae factus, et auditus, et contrectatus, quia caro, qui ante carnem Sermo tantum in primordio apud Deum Patrem, non Pater apud Sermonem. Nam etsi Deus Sermo, sed apud Deum, quia ex Deo Deus, quia cum Patre apud Patrem. Et vidimus gloriam ejus, tanquam unigeniti a Patre( Joan. I, 14); utique Filii, scilicet visibilis, glorificati a Patre invisibili. Et ideo quoniam Sermonem Dei Deum dixerat, ne adjuvaret adversariorum praesumptionem, quasi Patrem ipsum vidisset, ad distinguendum inter invisibilem Patrem, et Filium visibilem, superdicit ex abundanti, Deum nemo vidit unquam( Joan., I, 18). Quem Deum? Sermonem? Atquin, Vidimus, et audivimus, et contrectavimus, de Sermone vitae praedictum est. Sed quem Deum? Scilicet Patrem, apud quem Deum erat Sermo, unigenitus scilicet Filius, qui in sinum Patris ipse disseruit. Ipse et auditus, et visus, et ne phantasma crederetur, etiam contrectatus. Hunc et Paulus conspexit, nec tamen Patrem vidit. Nonne, inquit, vidi Jesum( I Cor. IX, 1)? Christum autem et ipse Deum cognominavit: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in aevum( Rom. IX, 5). Ostendit et ipse visibilem Dei Filium, id est Sermonem Dei, quia caro factus est, Christus dictus est. De Patre autem ad Timotheum: Quem nemo vidit hominum, sed nec videre potest( I Tim., VI, 16). Exaggerans amplius( ibid.): Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. De quo et supra dixerat: Regi autem saeculorum, immortali, invisibili, soli Deo: ut et contraria ipsi Filio adscriberemus, mortalitatem, accesibilitatem; quem mortuum contestatur secundum Scripturas( I Cor. XV, 3); et a se novissime visum, per accessibilem utique lucem: quanquam et illam neque ipse sine periculo luminis expertus est, neque Petrus et Joannes et Jacobus sine rationis et amentia; qui si non passuri Filii gloriam, sed Patrem vidissent, credo, morituri ibidem. Deum enim nemo videbit, et vivet. Si haec ita sunt, constat eum semper visum ab initio, qui visus fuerit in fine; et eum nec in fine visum, qui nec ab initio fuit visus; et ita duos esse, visum et invisum. Filius ergo visus est semper, et Filius conversatus est semper, et Filius operatus est semper, ex auctoritate Patris et voluntate; quia Filius nihil a semetipso potest facere, nisi viderit Patrem facientem; in sensu scilicet facientem. Pater enim sensu agit. Filius vero quod in Patris sensu est videns perficit. Sic omnia per Filium facta sunt, et sine illo factum est nihil.