To Vpraxean
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
16.1
CAPUT XVI. Nec putes sola opera mundi per Filium facta, sed et quae a Deo exinde gesta sunt. Pater enim qui diligit Filium, et omnia tradidit in manu ejus; utique a primordio diligit, et a primordio tradidit. Ex quo, a primordio Sermo erat apud Deum, et Deus erat Sermo( Joan., I, 1), cui data est omnis potestas a Patre in coelis et in terra( Matth., XXVIII, 8). Non judicat Pater quemquam; sed omne judicium tradidit Filio( Joan., V, 22); a primordio tamen. Omnem enim dicens potestatem, et omne judicium, et omnia per eum facta, et omnia tradita in manu ejus, nullam exceptionem temporis permittit: quia omnia non erunt, si non omnis temporis fuerint. Filius itaque est qui ab initio judicavit, turrim superbissimam elidens, linguasque dispertiens, orbem totum aquarum violentia puniens, pluens super Sodomam et Gomorrham ignem et sulphurem; Dominus a Domino( Gen., XIX, 24). Ipse enim et ad humana semper colloquia descendit, ab Adam usque ad Patriarchas et Prophetas, in visione, in somnio, in speculo, in aenigmate, ordinem suum praestruens ab initio semper, quem erat persecuturus in finem. Ita semper ediscebat, et Deus in terris cum hominibus conversari non alius potuit quam Sermo, qui caro erat futurus. Ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus Filium Dei descendisse in saeculum, si et retro tale quid gestum cognosceremus. Propter nos enim sicut scripta sunt, ita et gesta sunt, in quos aevorum fines decucurrerunt. Sic etiam affectus humanos sciebat jam tunc, suscepturus etiam ipsas substantias hominis, carnem et animam; interrogans Adam quasi nesciens, Ubi es Adam? poenitens quod hominem fecisset, quasi non praesciens; tentans Abraham, quasi ignorans quid sit in homine; offensus, reconciliatus eisdem. Et si qua haeretici apprehendunt quasi Deo indigna, ad destructionem Creatoris, ignorantes haec in Filium competisse, qui etiam passiones humanas, et sitim, et esuriem, et lacrymas, et ipsam nativitatem, ipsamque mortem erat subiturus: Propter hoc minoratus a Patre modicum quid citra angelos( Ps. VIII, 6). Sed haeretici quidem nec Filio Dei deputabunt convenire, quae tu ipsi Patri inducis, quasi ipse se denominaverit propter nos; cum Scriptura alium dicat ab alio minoratum, non ipsum a semetipso. Quid si et alius qui coronabatur gloria et honore, alius qui coronabat, utique Filium Pater? Caeterum, quale est, ut Deus omnipotens ille invisibilis, quem nemo vidit hominum, nec videre potest: ille qui inaccessibilem lucem habitat: ille qui non habitat in manufactis; a cujus conspectu terra contremiscit, montes liquescunt ut cera; qui totum orbem manu apprehendit velut nidum; cui coelum thronus, et terra scabellum; in quo omnis locus, non ipse in loco; qui universitatis extrema linea est; ille Altissimus, in paradiso ad vesperam deambulaverit, quaerens Adam; et arcam post introitum Noe clauserit; et apud Abraham sub quercu refrigeraverit; et Moysen de rubo ardenti vocarit; et in fornace Babylonii regis quartus apparuerit( quanquam Filius hominis est dictus), in haec in imagine, et speculo, et aenimate fuissent? Scilicet et haec nec de Filio Dei credenda fuisse, si scripta non essent; fortasse non credenda de Patre, licet scripta, quem isti in vulvam Mariae deducunt, et in Pilati tribunal imponunt, et in monumento Joseph concludunt. Hinc igitur apparet error illorum. Ignorantes enim, a primordio omnem ordinem divinae dispositionis per Filium decucurrisse, ipsum credunt Patrem et visum, et congressum, et operatum, et sitim et esuriem passum, adversus Prophetam dicentem: Deus aeternus non sitiet, nec esuriet omnino( quanto magis nec morietur, nec sepelietur!); et ita unum Deum semper egisse, id est Patrem, quae per Filium gesta sunt.