To Vpraxean
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
17.1
CAPUT XVII. Facilius existimaverunt Patrem in Filii nomine egisse, quam Filium in Patris; dicente ipso Domino: Ego veni in Patris mei nomine( Joan. V, 43). Item ad ipsum Patrem: Nomen tuum manifestavi hominibus( Joan. XVII, 6). Condicente etiam Scriptura: Benedictus qui venit in nomine Domini( Matt. XXI, 6), utique Filius in Patris nomine. Sed et nomina Patris, Deus omnipotens, Altissimus, Dominus virtutum, Rex Israelis, Qui est. Quatenus ita scripturae docent, haec dicimus et in Filium competisse, et in his Filium venisse, et in his semper egisse, et sic ea in se hominibus manifestasse. Omnia, inquit, Patris mea sunt. Cur non et nomina? Cum ergo legis Deum omnipotentem, et Altissimum, et Deum virtutum, et Regem Israelis, et QUI EST; vide ne per haec Filius etiam demonstretur, suo jure Deus omnipotens, qua Sermo Dei omnipotentis, quaque omnium accepit 0176C potestatem; Altissimus, qua dextera Dei exaltatus, sicut Petrus in Actis( II, 22) concionatur; Dominus virtutum, quia omnia subjecta sunt illi a patre; Rex Israelis, quia ille proprie excidit sors gentis istius; item, QUI EST, quoniam multi filii dicuntur, et non sunt. Si autem volunt et Christi nomen Patris esse, audient suo loco. Interim, hic mihi promotum sit responsum adversus id quod et de Apocalypsi Joannis proferunt: Ego Dominus qui est, et qui fuit, et venit omnipotens; et sicubi alibi Dei omnipotentis appellationem non putant etiam Filio convenire: quasi qui venturus est, non sit omnipotens, cum et Filius omnipotentis tam omnipotens sit, quam Deus Dei Filius.