To Vpraxean
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
18.1
CAPUT XVIII. Sed hanc societatem nominum paternorum in Filio ne facile perspiciant, perturbat illos Scriptura, si quando unicum Deum statuit; quasi non eadem et deos et dominos duos proposuerit, ut supra ostendimus. Ergo quia duos et cum, inquiunt, invenimus, ideo ambo unus atque idem, et Filius et Pater. Porro, non periclitatur Scriptura, ut illi de tua argumentatione succurras, ne sibi contraria videatur. Habet rationem, et cum unicum Deum statuit, et cum duos Patrem et Filium ostendit; et sufficit sibi. Filium nominari ab ea constat. Salvo enim Filio recte unicum Deum potest determinasse, cujus est Filius. Non enim desinit esse qui habet Filium ipse unicus, suo scilicet nomine, quotiens sine Filio nominatur; sine Filio autem nominatur, cum principaliter determinatur ut prima persona, quae ante Filii nomen erat proponenda; quia Pater ante cognoscitur, et post Patrem Filius nominatur. Igitur unus Deus Pater, et alius absque eo non est. Quod ipse inferens, non Filium negat, sed alium Deum: caeterum alius a Patre Filius non est. Denique, inspice sequentia hujusmodi pronuntiationum, et invenies fere ad idolorum factitatores atque cultores definitionem earum pertinere; ut multitudinem falsorum deorum unio divinitatis expellat, habens tamen Filium quanto individuum et inseparatum a Patre, tanto in Patre reputandum, etsi non nominatum. Atquin si nominasset illum, separasset, ita dicens,« Alius praeter me non est, nisi 0177C Filius meus.» Alium enim etiam Filium fecisset, quem de aliis excepiset. Puta solem dicere:« Ego sol, et alius praeter me non est, nisi radius meus,» nonne denotasses vanitatem, quasi non et radius in sole deputetur? Itaque praeter semetipsum non esse alium Deum, hoc propter idololatriam tam nationum quam Israelis, etiam propter haereticos, qui, sicut nationes manibus, ita et ipsi verbis idola fabricantur, id est, alium Deum, et alium Christum. Igitur et cum se unum pronuntiabat, Filio Pater procurabat, ne ab alio Deo Christus venisse credatur, sed ab illo qui praedixerat: Ego Deus, et alius absque me non est; qui se unicum, sed cum Filio ostendit, cum quo coelum solus extendit.