To Vpraxean
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
19.1
CAPUT XIX. Quin et hoc dictum ejus, in argumentum singularitatis arripient: Extendi, inquit, coelum solus. Quantum ad caeteras virtutes, solus, praestruens adversus conjecturas haereticorum, qui mundum ab angelis et potestatibus diversis volunt structum; qui et ipsum Creatorem aut angelum faciunt, aut ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque subornatum. Aut si sic solus coelum extendit, quomodo isti praesumunt in perversum haeretici, quasi singularis non admittatur Sophia illa dicens: Cum pararet coelos ego aderam illi simul. Et si dixit Apostolus: Quis cognovit sensum Domini, et quis illi consilio fuit( I Cor. II, 15)? utique praeter Sophiam ait, quae illi aderat. In ipso tamen et cum illo universa compingebat, non ignorante quid faceret. Praeter Sophiam autem, praeter Filium dicit, qui est Christus, Sophia et Virtus Dei secundum Apostolum, solus sciens sensum patris: Quis enim scit quae sunt in Deo nisi spiritus qui in ipso est? Non qui extra ipsum. Erat ergo qui non solum Deum faceret, nisi a caeteris solum. Sed et Evangelium recusetur, quod dicat omnia per Sermonem a Deo facta esse, et sine eo nihil factum. Nisi enim fallor, et alibi scriptum est: Sermone ejus coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnes virtutes eorum. Et Sermo autem, Virtus et Sophia, ipse erit Dei Filius. Ita si per Filium omnia, coelum quoque per Filium extendens, non solus extendit, nisi illa ratione qua a caeteris solus. Atque adeo statim de Filio loquitur: Quis alius dejecit signa ventriloquorum, et divinationes a corde, avertens sapientes retrorsum, et consilium eorum infatuans? Sistens verba Filii sui, discendo scilicet: Hic est Filius meus dilectus; hunc audite. Ita Filium subjungens ipse interpretator est, quomodo coelum solus extenderit, scilicet cum Filio solus, sicut cum Filio unum. Proinde et filii erit vox, Extendi coelum solus; quia Sermone coeli confirmati sunt. Quia Sophia, id est, Sermone assistente, paratum est coelum, et omnia per Sermonem sunt facta, competit et Filium solum extendisse coelum, quia solus operationi Patris ministravit. Idem erit dicens: Ego primus, et insuper ventura ego sum. Primum scilicet omnium, Sermo: In principio erat Sermo; in quo principio prolatus a Patre est. Caeterum Pater non habens initium, ut a nullo prolatus, ut innatus, non potest videri. Qui solus fuit semper, ordinem habere non potuit. Igitur si propterea eumdem et Patrem et Filium credendum putaverunt, ut unum Deum vindicent, salva est unio ejus, qui cum sit unus, habet et Filium, aeque et ipsum eisdem Scripturis comprehensum. Si Filium nolunt secundum a Patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in Scriptura relatos, et duos dominos; et tamen ne de isto scandalizentur, rationem reddidimus, qua Dei non duo dicantur, nec Domini, sed qua Pater et Filius duo; et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione, cum individuum et inseparatum Filium a Patre pronuntiamus; nec statu, sed gradu alium; qui etsi Deus dicatur, quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed unum, hoc ipso quod et Deus ex unitate Patris vocari habeat.