Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
To Vpraxean
TertullianVpraxean 1 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
1.1
CAPUT PRIMUM. Varie diabolus aemulatus est veritatem. Affectavit illam aliquando defendendo concutere. Unicum Dominum vindicat omnipotentem mundi conditorem, ut et de unico haeresim faciat. Ipsum dicit Patrem descendisse in Virginem, ipsum ex ea natum, ipsum passum, denique ipsum esse Jesum Christum. Excidit sibi coluber, quia Jesum Christum post baptisma Joannis tentans, ut Filium Dei aggressus est; certus filium Deum habere, vel ex ipsis Scripturis de quibus tunc tentationem struebat: Si tu es filius Dei, dic ut lapides isti panes fiant; item: Si tu es filius Dei, dejice te hinc: scriptum est enim, quod mandavit angelis suis super te( utique Pater) ut te manibus suis tollant, necubi ad lapidem pedem tuum offendas.( Matth. IV, 3- 6; Ps. XC, 11). Aut numquid mendacium Evangeliis exprobravit, dicens:« Viderit Matthaeus et Lucas: caeterum, ego ad ipsum Deum accessi, ipsum omnipotentem cominus tentavi. Ideo et accessi, ideo et tentavi. Caeterum, si filius Dei esset, nunquam illum fortasse dignarer?» Sed enim ipse potius a primordio mendax est( I Joan. III, 8); et si quem hominem de suo subornaverit, ut Praxean. Nam iste primus ex Asia hoc genus perversitatis intulit Romae; homo et alias inquietus, insuper de jactatione martyrii inflatus, ob solum et simplex et breve carceris taedium; quando et si corpus suum tradidisset exurendum, nihil profecisset, dilectionem Dei non habens( I Cor., XIII, 3), cujus charismata quoque expugnavit. Nam idem tunc episcopum romanum, agnoscentem jam prophetias Montani, Priscae, Maximillae, et ex ea agnitione pacem Ecclesiis Asiae et Phrygiae inferentem, falsa de ipsis prophetis et ecclesiis eorum asseverando, et praecessorum ejus auctoritates defendendo, coegit et litteras pacis revocare jam emissas, et a proposito recipiendorum charismatum concessare. Ita duo negotia diaboli Praxeas Romae procuravit, prophetiam expulit, et haeresim intulit; Paracletum fugavit, et Patrem crucifixit. Fructicaverant avenae praxeanae, hic quoque superseminatae, dormientibus multis( Matth., XIII, 26) in simplicitate doctrinae; traductae dehinc per quem Deus voluit, etiam evulsae videbantur. Denique caverat pristinum doctor de emendatione sua; et manet chirographum apud Psychicos, apud quos tunc gesta res est, exinde silentium. Et nos quidem postea agnitio Paracleti, atque defensio, disjunxit a Psychicis. Avenae vero illae utique tunc semen excusserant. Ita aliquamdiu per hypocrisin subdola vivacitate latitavit, et nunc denuo erupit. Sed et denuo eradicabitur, si voluerit Dominus, in isto commeatu; si quo minus, die suo colligentur omnes adulterae fruges, et cum caeteris scandalis igni inextinguibili cremabuntur( ibid.).

Intertext edge

Open linked passage

Note