Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
To Vpraxean
TertullianVpraxean 20 · vulgataMore by Tertullian
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tertullian" aria-label="More works by Tertullian"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
20.1
CAPUT XX. Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera praebenda est, si quid de Scripturis ad sententiam suam excerpent, caetera nolentes intueri, quae et ipsa regulam servant, et quidem salva unione divinitatis, et monarchiae sonitu. Nam sicut in veteribus nihil aliud tenent quam, Ego Deus, et alius praeter me non est( Ps. XLV, 5); ita in Evangelio, responsionem Domini ad Philippum tuentur, Ego et Pater unum sumus( Joan. XIV); et, Qui me viderit, videt et Patrem; et, Ego in Patre, et Pater in me. His tribus capitulis totum intrumentum utriusque Testamenti volunt cedere, cum oporteat secundum plura intelligi pauciora, sed proprium hoc est omnium haereticorum. Nam quia pauca sunt quae in sylva inveniri possunt, pauca adversus plura defendunt, et 0179C posteriora adversus priora suscipiunt. Regula autem omni rei semper ab initio constituta ex prioribus et ex pluribus in posteriora praescribit, utique et in pauciora.

Intertext edge

Open linked passage

Note